Venditio de hereditate in uilla Lauri in ripa Vauge

Cartulário:

Nº Documento: 
0052
Fólio: 
25v-26r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
3
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 38, or. vis. trans., com falhas de texto, devido a buracos no pergaminho.
Vid. etiam o documento 183 (= Cópia C).

(a) In Dei nomine. Ego, Menendus Fralenquiz, et uxor mea, Siti, et ego, Golegeua, una cum filiis meis, Gutinu et Egas et Menendo, placuit nobis, per bonam uoluntatem, ut faceremus uobis, domno Mauricio episcopo sedis Colimbriensis, cartulam uenditionis et firmitudinis de omni nostra hereditate quam habemus in uilla Lauri, que pertinet ibi nobis, inter fratres et heredes nostros, et habuimus eam in portionem de auis et parentibus nostris; et has habet terminationes, quomodo extremat illa de Trasmundi et uadit per mediam illam insulam de Vauga et extremat cum Lali et concludit usque ad locum unde incoauimus, mediam de septima integram, cum quanto in se obtinet et ad prestitum hominis est, per suas terminationes antiquas, ubi illam potueritis inuenire. Et habet iacentiam in uilla quam uocitant Lauri, prope litus maris, territorio Colimbriensi, discurrente riuulo Vauca, subtus Castro Marnel. Vendidimus uobis illam, pro precio, quod accepimus de uobis, C, uidelicet, solidos: tantum nobis et uobis placuit, et de precio apud uos nichil remansit, ita ut, ab hac die, de iuri nostro sit ablata et, iuri uestro sit tradita atque confirmata et tam uos quam omnes successores uestri, in perpetuum habeatis illam, qui in sede Colimbriensi fuerint constituta. Sciendum est, si aliquis homo, de propinquis nostris uel de extraneis, uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis irrumpere, et nos illam uobis in concilio non auctorizauerimus uel diuindicauerimus in nostra uoce, ut componamus illam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit melioratum in ea, et iudici patrie aliud tantum; et uos perpetim habitura. Facta uenditionis carta XVI.o Kalendas Apriles Era Millesima C.a X.v.a VI. Ego, Menendus, et uxor mea, Sidi, et Go[l]egeua, cum filiis meis qui sursum nominati sunt, coram idoneis testibus, quorum nomina infrascripta sunt, uobis, domno Mauricio episcopo, hanc cartam uenditionis manibus propriis adsignantes † † † † † roborauimus.
Qui presentes fuerunt: Zalama Godiniz ts., — Petrus Diaz ts., — Salomon Saluadoriz ts., — Rodrigo Aluitiz ts., — Pelagius Vermuiz ts., — Nodeiro Christoforiz ts., — domnus Belide Iustiz ts., — Suarius Aluitiz ts., — Menendus Odoriz uicarius comitis conf.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, a caligrafia desde in ripa é do mesmo escriba mas de uma fase posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.