Carta plantationis de hereditate Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0182
Fólio: 
93v-94r
Data do documento
Ano: 
1141
Mês: 
1
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 38 (documento mutilado), or. car.

In Dei nomine. Placuit michi Bernardo Colimbriensium episcopo michique Iohanni, priori, cum consensu nostrorum canonicorum dare ad plantandum illam hereditatem quam sedes Beate Marie habet in Sancto Martino ultra flumen Mondecum. Sciendum est autem quod non damus eam plantandam militibus neque potentibus hominibus uel tributum aliquod defendentibus sed illis solis qui solent esse semper laboratores et tribudare(a) et de humili plebe existunt. Tali scilicet pacto ut isti tales plantatores bene eam excolant et ibi uineas plantent. Et postquam quinque annos in plantea illa expleuerint predicte sedi in suo terratico quartam partem uini omniumque fructuum quoscumque ibi Deus Omnipotens dederit reddant absque ulla contradictione necnon etiam suam lagaraticam maiorisdomus dent qui super eos fuerit. Ita illis et nobis placuit et sic habeant eam ipsi et successores eorum. Et notandum quod si aliqua deuastatio Maurorum scilicet aut aliquorum hostium ibi euenerit et uineas in ea iam plantatas(b) in aliquo leserit uel desolatas reddiderit, detur postea spacium illis qui plantacionem suam lesam inuenerint quousque recuperent illam et tunc reddant inde nostre sedi suprascriptum terraticum. Nullusque illorum habeat licentiam uendere suam planteam pro aliqua necessitate alicui nisi nobis. Si autem nos noluerimus eam ab illo emere tunc uendant illam homini tantum tributario et laboratori qui faciat inde istud forum quod diximus. Et si aliquis ex illis hoc terraticum noluerit dare aut ibi uineam plantare neglexerit et hoc fuerit probatum ille qui talem culpam incurrerit amittat hereditatem et totum suum laborem perdat. Similiter si ex nobis aliquis uel ex successoribus nostris hoc nostrum factum absque illorum culpa infringere aut aliquid ab illis superfluum inquirere uel auferre presumpserit quantum inquisierit tantum eis in duplum componat. Et insuper sit a Deo Omnipotente excommunicatus et maledictus et cum Iuda in inferno collocatus nisi resipuit. Facta plantacionis carta VI.o Idus Ianuarii, sub Era M.a C.a LXX.a VIIII.a.

Aparato: 

(a) Por cima desta palavra, escreveram posteriormente na entrelinha tributum e tarii, o que equivale a propor duas emendas: tributum dare ou tributarii. — (b) A sílaba -ta- está adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.