Testamentum factum ad Vaccariza et ad Sanctum Saluatorem de Colimbria

Cartulário:

Nº Documento: 
0174
Fólio: 
90v-91r
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
3
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 25.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Bailessa una cum filiis meis Tedon Ramiriz et Louegildus Ramiriz et Adosinda Ramiriz et Speciosa Ramiriz placuit nobis propter amorem Dei et pro remedio peccatorum nostrorum et parentum nostrorum et pro remedio anime mariti mei, qui fuit pater filiorum meorum, facere cartam testamenti sicut et fecimus ecclesie Sancti Saluatoris Colimbrie et monasterio Sancti Vincentii de Vaccariza de illa heremita quam uocitant Sanctus Martinus de Paliaes que est sita in territorio Colinbrie subtus monte Viminaria prope uillam de Arias Menendiz. Damus et concedimus supradictis ecclesiis illam heremitam que uocatur Sanctus Martinus quam habuimus ex parte parentum nostrorum et auium nostrorum qui eam obtinuerunt antiquitus hereditaria apprehensione ex quo tempore christiani possederunt supradictam patriam per suis terminis antiquis cum suis terris cultis et incultis et cum sua intrada et cum sua exida et cum suis aquis et pascuis ut eam habeatis ab isto die in perpetuum. Et isti sunt termini: ad Aquilonem quomodo spartit per illum fontanum qui currit iuxta uillam de Arias Menendiz et uadit ad illam apresoria de Via Coua; ad Orientem quomodo spartit per illa uia de strada et uadit ad illum fontem de illo forno tegulario; ad Affricam quomodo spartit cum illis terris de Creisemiris quas tenet domnus Belith; ad Occidentem quomodo spartit per illa strada de Viminaria quomodo uadit per illum montem et descendit ad illum fontanum unde primitus incoauimus. Sit igitur tradita ipsa heremita ab isto die in antea supradictis ecclesiis et si aliquis ex nobis seu de propinquis nostris uel de extraneis hoc nostrum factum infringere temptauerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione quantum auferre temptauerit tantum supradictis ecclesiis in quadruplum componat et domino terre aliud tantum et ad iudicem terre iudicatum. Et insuper sit maledictus et excommunicatus et a liminibus Sancte Ecclesie Dei sit separatus et cum Iuda traditore in infernum habeat societatem. Et hoc nostrum factum semper habeat uigorem. Facta carta testamenti die sabbati, V.o Nonas Marcias, luna XX.a III.a, in Era M.a C.a XXX.a III.a, sub consensu episcopi domni Cresconii Colimbriensis et dominante Salomone abbate cenobii Vaccarize, regnante autem imperii regis domni Ildefonsi. Nos supradicti hoc quod prona mente et sana uoluntate scribere iussimus confirmando propriis manibus hec signa subscripsimus † † † † † et super altare Sancti Saluatoris simulque in manu Salomonis abbatis imposuimus offerentes Deo.
Sendamirus presbiter adfuit, — Tructesindus presbiter adfuit, — Teodemirus presbiter adfuit, — Arias presbiter adfuit, — Viliulfus ts., — Suarius diaconus adfuit, — Iohannes diaconus adfuit, — Martinus adfuit, — Arias exorcista adfuit, — Pelagius adfuit, — Floride Godiniz adfuit, — Samesson adfuit, — Arias ts.
Fromarigus scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.