Testamentum de Vila Noua

Cartulário:

Nº Documento: 
0072
Fólio: 
35v-36r
Data do documento
Ano: 
1006
Mês: 
5
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 7, or. vis. trans.

(a) Domnis inuictissimis hac triumphatoribus gloriosis quem martiribus et laureatus ad honorem Sancti Saluatoris et Sancte Marie Semper Virginis. Ego Froiula prolis Gundisalui Munionis in Domino Deo eternam salutem. Ego supranominatus cum peccatorum meorum depressus et diem iudicii timidus ideo placuit michi(b) per bone pacis uoluntatem ut pro remedio anime mee uel parentum meorum Gundisaluus Munionis et domna Tota facimus seriem testamenti ad monasterium de Vaccariza in honore Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti et sociorum eius martirum uobis Andrias et fratribus uestris uilla nominata que uocitant Villa Noua suburbio Colimbrie iuxta montem Buzacho ad rio de Angarna. Et quando partirunt de Gundisaluo Munionis aduenit inde ipsa uilla cum sua quintana ad illam dominam proinde adtestamus illam pro parte ipsi monasterio. Concedimus illam per suos terminos antiquos cum omnibus suis prestationibus quantum in illa potueritis inuenire pomares, ficcares, arbores fructuosas uel infructuosas, terras ruptas uel inruptas quantum ibi potueritis inuenire in nostra uita quintam portionem et post nostrum obitum tota integra iure monasterii permaneat. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit de propinquis nostris uel de extraneis qui nostrum factum infringere temptauerit in primis sic excommunicatus et cum Iuda traditore Christi habeat penam in eternam dampnationem et insuper dampna seccularia afflictus pariat post partem regi auri libram unam et hoc nostrum uotum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Notum diem XV.o Kalendas Iulias Era M.a X.v.a IIII.a. Froila Gundisaluiz manu mea roboro † † † †.
Velascus Garsie ts., — Aluarus Aluariz ts., — Aluanus Guntiniz ts., — Fernandus Frainiz ts., — magister Guizoi ts., — Placentius Sesmiriz ts., — Cendon ts., — Gundesindus Iben Olit ts., — Nebridio ts., — Vitas ts.
Iulianus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda em letra coeva. No alto do documento aparece Testamentum ad monasterium de Vacarica de Villa Noua, mas em letra posterior. — (b) Vaquariça figura no lado esquerdo, mas do mesmo escriba.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.