Carta conuentionis de Alcarrahc

Cartulário:

Nº Documento: 
0179
Fólio: 
92v-93r
Data do documento
Ano: 
1137
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 29, or. car.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Hec est carta conuentionis et firmitudinis quam iussi facere ego Bernardus Dei gratia Colimbriensis episcopus cum assensu prioris domni Iohannis atque canonicorum sedis Sancte Marie tibi Saluador Zoleimaz et uxori tue Iuste filiis et nepotibus omnique progeniei ex uobis decensure de illa hereditate quam habemus in territorio Colimbrie in loco qui dicitur Alcharrac unde scilicet uos habebatis terciam partem et nos duas partes. Illas uero nostras duas partes placuit nobis dare et concedere uobis cum suis terminis et locis sicut in nostris testamentis et nostris comparadelis continetur per ubi potueritis illas inuenire. Tali uidelicet pacto quatinus teneatis illas uos et omnis progenies uestra edificetis, plantetis, rumpatis et excolatis et quicquid ibi boni pot[u]eritis facere faciatis atque nobis detis inde in terradigo decimam partem fructuum et bonorum que Deus dederit uobis in illis uestris duabus partibus. Alie uero decime que Dei sunt et Deo debent offerri semper inde sedi Sancte Marie reddantur et non alteri ecclesie. Hoc pactum semper compleatis tam uos quam omnis progenies uestra. Si uero uenerit uobis aut alicui progeniei uestre quod illam hereditatem queratis uendere uendatis illam nobis aut successoribus nostris tanto precio quantum alius aliquis uoluerit dare uobis. Si autem noluerimus illam emere habeatis licentiam uendendi illi qui supradictum pactum de utrisque decimis sedi Sancte Marie in perpetuum faciat. Concedimus uobis illam he[re]ditatem et omni progeniei uestre sicut superius sonat et nullis ex nostra parte uel aliena non clericalis non laicalis persona habeat potestatem rumpendi aut conturbandi istam nostram conuentionem. Quisquis uero illam irrumpere temptauerit non ei sit licitum sed pro sola temptatione nisi resipuerit sit excommunicatus et maledictus et cum Iuda proditore in infernum dimersus quantum auferre temptauerit in duplum componat et domino terre aliud tantum et iudici suum iudicatum. Hec autem scriptura perpetuam obtineat uigorem. Facta conuentione Aprilis mense, sub Era M.a C.a LXX.a V.a. Ego Bernardus Dei gratia Colimbriensis episcopus in conuentu canonicorum et coram idoneis testibus manu propria confirmo et adicio quoniam si in hanc stabilitatis scripturam irrumpere temptaueritis predicta sententia feriamini †.
Pro testibus: ego Iohannes prior conf., — Menendus magister conf., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Didacus presbiter conf., — Christoforus diaconus conf., — Michael diaconus conf., — Petrus presbiter Li(a) conf., — Martinus presbiter Io(b) conf., — Pelagius presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Pelagius diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Nicholaus diaconus conf., — Gundisaluus Diaz ts., — Pelagius Gutierriz ts., — Fernandus Gutierriz ts., — Martinus Anaia ts., — Suarius Gotierriz ts., — Suarius Gunsaluiz ts.
Iohannes subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Omisso no original. — (b) Omisso no original.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.