Carta de cambia[tionis] de Arragac[ia] que fuit data pro anniuersario et est perdita per nigligencia

Cartulário:

Nº Documento: 
0163
Fólio: 
86r
Data do documento
Ano: 
1192
Mês: 
7
Nota: 

Muito embora Cerveira se designe alcaide, nesta altura já não o era. Efectivamente, só nos aparece como alcaide de Coimbra entre 1166 e 1170 (cfr. D. R., docs. 290, 291, 292, 299, 300, 304). Todavia, a data deve estar certa, porque se refere ao bispo de Coimbra D. Pedro Soares que governou a Sé desde 1192 até 1233.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Este documento é um aditamento posterior, quer pela data mais tardia, quer pela letra diferente da maior parte dos documentos constituintes deste cartulário.

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, doc. 23, or. car., carta partida por A. B. C.

(a) In Dei nomine. Hec est karta cambiationis et firmitudinis quam iussimus facere ego alcaide Cerueira et uxor mea domna Goia Iohannis tibi episcopo Colimbrie Petrus Suarii et canonicis Sancte Marie de unis nostris hereditatibus quas habemus intus Colimbrie et in termino eius scilicet domus cum suo palumbare que est in atrio Sancte Marie quantum ibi nos habemus et fuerunt miane domne Tarasie et medietatem unius uinee et unius almunie et unius almunie(b) oliueti quantum nos illic habemus et sunt in loco qui dicitur Arregaza et aliam medietatem domus sedi Sancte Marie post mortem nostram in testamento et pro nostro aniuersario damus et concedimus uobis ipsas supradictas hereditates sicut superius sonant pro alia quam a uobis accepimus in Raigosa et in termino Alafones sub monte Grauo discurente riuulo Cambar quantum illic habetis. Igitur ab hac die habeatis illas supradictas hereditates et faciatis ex eis quicquid uobis placuerit im perpetuum. Et si aliquis homo uenerit de nostris siue de extraneis qui hoc nostrum factum frangere uoluerit quisquis fuerit nullomodo sit ei licitum sed quantum uobis inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Sed si forte nos in concilio uenerimus et octorizare noluerimus siue non potuerimus tunc simus constricti coram domino patrie donec reddamus eam uobis duplatam et quantum fuerit meliorata et domino terre aliud tantum. Facta karta mense Iulii Era M.a CC.a XXX.a. Nos supranominati qui hanc karta facere iussimus coram bonis hominibus roborauimus et hec sig † † na fecimus.
Qui presentes fuerunt: magister Menendus adfuit, — Menendus archidiaconus Martini adfuit, — Iohannes archidiaconus Petri adfuit, — Petrus archidiaconus Montis Maioris Saluati adfuit, — Petrus Suarius uicarius episcopi ts., — Petrus Alfonsi ts.
Martinus diaconus Petri notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está na margem direita. — (b) Palavra riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.