Intentio de hereditate de Mozarros

Cartulário:

Nº Documento: 
0053
Fólio: 
26r-26v
Data do documento
Ano: 
1082
Mês: 
1
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed multis maneat prenotissimum in ueritate orta fuit intentio inter Ihoannem Iustici et abbas domno Aluito super illam hereditatem de Mozarros que fuit de domno Louegildo et de domno Floridi qui testauerunt eam ad locum ad acisterio qui dicunt Sancti Vincenti de Vaccariza et super illud testamentum factum uenerunt suos maiorinos de aluazil domnus Sesnandus et calumpniauerunt eam pro ad regalengum. Et deuenimus inde ad concilium siue ad iuditium in sede Colimbriense ante aluazil domno Sisnando per manus sagionis Ihoanne Iustici qui presentabat illos testatores pro ad iudicio facere super illa hereditate de Muzarros integra per suos terminos(a) et uicis et locis antiquis quomodo diuidit cum Quintanela et per illa Nadia et inde per illa ecclesia Sancti Martini cum suos passales istumque concludimus diuidit de alia parte cum Villa Noua istumque concludimus ad integrum testamus eam et super istum factum peruenimus inde ad iudicium ante aluazil in Colimbria ubi erant multorum filii bene natorum dicentes illos testatores sua uoce quia illa hereditas fuerat auorum suorum uel parentum suorum et testarant eam pro remedio anime illorum a parte ipsius ecclesie et Ihoanne Iustici dicente quia erat illa hereditas regalenga et dederant unusquisque suum testimonium super illam hereditatem de Mozarros. Et uidimus testimonium ex parte abbatis Aluitu qui illam uocem tenebat meliorem et agnouerunt se in ueritate et uiderunt bene et iudicauerunt ut iurasset ille abbas cum V hominibus per sua auctorentia domni Sisnandi ipsos homines nominatos abbas Aluito et Marcus presbiter et Facies Bona presbiter et Ihoanne presbiter et Christoforus presbiter sicut iurauerunt per manus domni Belit qui illa hereditate persqueriuit et per tale accio. Obinde ego aluazil domnus Sisnandus placitum uel dimissionem facimus uobis domno Aluito abbati pro parte de illa heredi[t]ate nodum die VIII Idus Ianuarii Era M.a C.a XX.a pro parte que non calumpniemus uos pro illa hereditate de hodie uel tempore seculorum non per me non per sagionem non per potestatem non per ulla arte imittente non pro ullaque actio non nos non filii non posteritas nostra non ullus homo pro nullaque actio. Et si aliquis homo uenerit ad calumpniandum in primis fiat excommunicatus et corporis Domini sit separatus et in inferno profundo cum Iuda Scarioth habeat partem in eterna dampnatione. Et propter dampna secularia pariemus illam hereditatem in duplo ad illum acisterio et dux uel potestas qui illa terra imperauerit II.os auri talenta et ad couto D.os solidos et iudicatum(b). Ego aluazil domnus Sesnandus ad uos abbas Aluito in hoc placito uel agnitione manu mea † † † † † roboro.
Qui uiderunt et presentes fuerunt: Recamundus quos uidi, — Florido Godiniz quos uidi, — Mofarrigin quos uidi, — Viarigu quos uidi, — Ramiro Osoreiz quos uidi, — Arias Fortes ts., — Goesteo Scapici ts., — Daniel Gudiniz ts., — Menendus Scapiz ts., — aluazil domnus Sisnandus manu mea conf.
Gundesindus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O r encontra-se na entrelinha. — (b) As palavras illa terra ... et iudicatum encontram-se na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.