Testamentum de uilla Pleuides

Cartulário:

Nº Documento: 
0175
Fólio: 
91r-91v
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
3
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 39, or. vis. trans.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Hec est carta testamenti quam ego Petrus Iohannis simul cum uxore mea Maria Louesindiz sana mente et prona uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno Cresconio siue clericis ibidem commorantibus de uilla nostra propria quam hereditario inconcussum indubitanterque iure possidemus nomine Plebiatis in ciuitate Colimbrie. Et est situs eius inter alias quasdam uillas terminatus a quibus undique secernitur propriis liminibus, quarum hec sunt nomina: ad Orientem Petrulia et Casale Columbe; ad Occidentem uilla Mirteti(a); ad Meridiem Cliuana; ad Septentrionalem Alfauara. Concedimus ipsam uillam Preuitis supradicto loco Sancte Marie integram excepta quadam nouella plantatione uineole et quarumdam arborum quas in ea plantauit usque in hanc diem frater noster Menendus Louesendici et dedimus in ipsa uilla quod possint arare boues duo. Omnia alia testamento isti adsignamus cum uinea nostra quam habemus circa Colimbriam trans Mondecum cuius hee sunt terminationes: ad Orientem uinea de Abdelaaziz; ad Occidentem uinea supradicti Menendi; ad Meridiam uinea Iohannis Almohtaceph; ad Septentrionem uiam. Adicimus et curtim nostram quam habemus Colimbrie prope ecclesiam Sancti Saluatoris ad Orientem que est nota nostris conciuibus. Similiter et quartam partem torcularis quod habemus ultra Mondecum cum Menendo presbitero. Vniuersa que in hoc testamento sunt scripta maneant nobis in nostra uita fructuario usu possidenda et post obitum nostrum ad prenominatam ecclesiam reuertantur obtinenda episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione peccatorum nostrorum in nostri memoriam ut eorum orationibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis nequiuimus ualeamus adipisci. Hoc denique per contestationem Omnipotentissime Deitatis dicimus quod huic nostro facto non erimus contrarii. Quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus cohercere nos seuerissime legali censura semota omni blandimento. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit. Et quandiu in hac pertinatia manserit sit excommunicatus a societate fidelium christianorum. Qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione. Et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta carta testamenti X Kalendas Aprilis, in Era M. C. XXX.a II.a. Nos supradicti Petrus Iohannis et Maria Louesindiz hoc quod prono animo fieri decreuimus super altare Sancte Marie coram idoneis testibus proprias manus ponentes roborauimus † †.
Qui presentes fuerunt: Salomon conf., — Tellus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Sesnandus leuita conf., — Iohannes presbiter conf., — Martinus leuita conf., — Petrus leuita conf., — Petrus subdiaconus conf., — Erus exorcista conf., — Ordonius exorcista conf., — Aluazir domnus Menendus conf., — Iohannes Gondesindiz conf., — Ranemirus iudex conf.
Pelagius calerigus notuit.

Aparato: 

(a) Emendado posteriormente na entrelinha para Murtede.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.