Testamentum de molinios de Anobria que sunt datis pro anniuersarium

Cartulário:

Nº Documento: 
0170
Fólio: 
88r-88v
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
4
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 21, or. vis. trans.

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sanctus. Ego famulus Dei Sendamirus presbiter prolis Monnii edificaui duos molendinos cum Pelagio Eriz ad habendum cum illo per medium in uilla Anlobria subtus castro Antoniol territorio ciuitatis Condeixe et terminatur ipsa uilla supradicta Anlobria ad Oriente Arazedi; ad Occidentem Portum Ariulfi; ad Meridiem ciuitas Condeixia; ad Septentrionem castro Antoniol. Placuit michi Sendamiro prona mente et propria uoluntate ut facerem de mea integra medietate ipsorum molendinorum sicut et facio cartam testamenti ad locum Sancte Dei Genitricis semperque Virginis Marie et Sancti Petri apostoli ac Sancti Martini episcopi quorum altaria sita et nomina inuocata sunt in supradicta ecclesia Sancte Marie que est in ueteri sede episcopali Colimbrie ob amorem Dei et remedium meorum facinorum ut habeant et possideant eos clerici qui in supradicto loco Sancte Marie habitauerint et sint memores nostri in suis orationibus et sacrificiorum oblationibus ut absolui merear a nexibus peccaminum et seiungi ab edis sinistre partis atque adiungi sanctis dextere partis et audire uocem Dei dicentis: "Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod paratum est uobis ab origine mundi"(b). Si uero quislibet homo aut mulier cuiuscumque ordinis aut dignitatis a supradicto loco sancto eos qualicumque calliditatis ingenio auferre uoluerit non sit ei licentiam per nullam humane scientie artem per nullamque rusticum aut scripturarum assertionem sed moneamur ut desinat tale nefas agere quod si neglegens perseuerauerit a sancta communione habeatur extorris ab omnibusque fidelibus et quod auferre temptauerit quadruplo restituat ipsi supradicte ecclesie insuper et imperatori prouincie aliud tantum conuictus tribuat et hoc meum factum plenam semper habeat firmitatem. Facta est hec carta testamenti dominica die XIII.o Kalendas Maii in Era M.a C.a XX.a IIII.a temporibus regis domni Adefonsi in diebus domni Sisnandi consulis Colimbrie urbis in presentia domni Paterni episcopi supradicte sedis coram filiis ecclesie supranominate. Ego supradictus Sendamirus hoc quod fieri uolui confirmo et propria manu feci hoc signum †.
Colimbrie preconsul domnus Menendus conf., — domnus Zaccharias conf., — Zoleima Iben Aflah conf., — Didacus Fernandiz conf., — Iohannes Iben Falifa presbiter conf., — Paternus episcopus Dei gratia subscripsit, — domnus Belith conf., — Pelagius Cartimiriz iudex Colimbrie, — Aluitus Letifiz conf.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde que. — (b) Mat. 25, 34: "Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.