Testamentum Sancti Martini quod testatus est Petrus abbas

Cartulário:

Nº Documento: 
0173
Fólio: 
89v-90v
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
2
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 32 (= Cópia B).

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Hoc est testamentum quod ego Petrus abbas, mentis pollente statu et animi ingente ingenio, facere decreui et, Deo iubente, compleui. Presentis namque tempus uite quo mortales degimus sic diuina disposuit prouidentia ut, sicut nulli est datum cognoscere in hac luce proprium ortum, ita omnibus pene lateat scire ab hac luce discessum. Nam cum Dominus dicat: "Vigilate et orate quia nescitis diem neque horam"(a), hoc nobis pro certo inuit unde nos ad labentium rerum abrenuntiationum inuitet et ad sectanda mansura tardiores animos incitet; ne dum in amore rerum periturarum rerum mortalis animus alligatus habetur, subito miser homo ab hac uita sine fructu bonorum operum, dum non sustinet, subducatur. Quod mecum uoluens, feci hoc testamentum ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Sancte Marie sedis Colimbrie, per manum domni Cresconii, prefate sedis episcopi, et omnium simul ibi clericorum habitantium, de ecclesia mea propria que uocatur Sancti Martini, et est constructa prope ipsam ciuitatem Colimbriam, ad Occidentalem plagam, ultra flumen Mondeci, super planiciem campi Alfuri, sub decenssu montis Gemili, quam ego proroprio meo censu funditus edificaui(b) et, a primo fundamenti lapide, usque consumationem totius operis, Deo iuuante, perfeci; et circumsepui eam necessariis domibus, deinde uineis atque ceteris arboribus; fecique ibi turrim ad defensionem commorantium, et accepi cartam coram plurimis et idoneis testibus roboratum, ab illustrissimo uiro consule domno Sesnando, ut habeam potestatem facere de ea quicquid michi placuerit. Quoniam et rex domnus Fernandus, cum abstulisset Colimbriam ab hismahelitis et restituisset eam christianis, preposuit ibi supradictum consulem domnum Sesnandum et dedit illi talem potestatem litteris et testibus roboratum, ut(c) omnia que ille ordinauit maneant firma perpetim. Similiter et filius eius serenissimus rex et imperator domnus Adefonsus omnia sicut pater eius ipsi co[n]suli iusserat et, illo iuuente et post eius mortem, confirmauit. Igitur, ego predictus Petrus concedo supradictam ecclesiam Sancti Martini ecclesie prenominate Sancte Marie, ut episcopi et clerici per temporum successiones sibi degentes, habeant eam semper hereditario iure, et sit illis in aliquod augmentum rei necessarie, secundum illorum iudicium et uoluntatem, cum omnibus edificiis et plantationibus que ibi sunt et cum dextris in circuitu, ad agros et ad montem, et cunctis testationibus hereditatum quas illic dedit supradictus consul domnus Sisnandus, sicut tenentur omnia scripta per terminos in carta testamenti quam ego accepi ab illo et cum aliis terris quas alii homines pro suis animabus contulerunt, siue ab hac die contulerint, et cum omnibus que ibi, usque ad meum obitum, Deo annuente, augmentare potuero, quatinus in futuro animarum seculo quod meis meritis obtinere nequeo, eorum salutem orationibus adipiscat, quorum necessitatibus, licet in paruo, pareo, ut diuina scilicet superhabundante gratia, remotis peccatorum debitis penis, cum sanctis Dei electis fruar gaudiis eterne felicitatis. Hoc denique dico, per contestationem sanctissimi nominis eterne et Indiuidue Omnipotentissime Trinitatis diuine, et participationem sacratissimi corporis et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi, quoniam ego huic meo salubri facto nunquam ero contrarius. Sed si, quod absit, contigerit, liceat rectoribus ecclesie me seuerissime usque ad satisfationem cohercere. Si uero alius quilibet uir aut mulier, cuiuscumque generis aut dignitatis, hoc meum factum uiolare te[m]ptauerit, ei licitum per ullam assertionem cuiusquam callide uerbositatis neque per potentiam potestatis; sed pro sola presumptione, sit excommunicatus a consortio christianorum fidelium et alienus ab ingressu sancte ecclesie et a corpore et sanguine Christi, quamdiu in hac reprobitate manserit. Insuper etiam pro seculari dampno legali coniunctus iuditio de suis propriis facultatibus, eidem ecclesie quadruplo persoluat omne quod auferre temptauerit. Qui si in hac pertinatia ab hac temporali uita discesserit, non accipiat a Deo respectum misericordie in futuro seculo sed, perpetualiter cum diabolo mancipatus, lugeat penas eterni incendii, in profundo baratri; et hoc meum factum plenam semper habeat stabilitatem. Facta est hec carta testamenti anno ab Inccarnatione Domini Nostri Ihesu Christi millesimo et nonagesimo V.o, uidelicet in Era M.a C.a XXX.a II.a. Anno imperii regis domni Adefonsi, uicesimo et nono VI.o Kalendas Marcias, anno episcopatus predicti pontificis II.o Comite domno Raimondo dominante Colimbrie et omni Gallacie. Ego, supradictus Petrus abbas, hoc, quod fieri iussi alacri corde propria manu, roboraui et hoc signum feci † coramque multis idoneis testibus, ad diuinum officium misse adstantibus, illud super altare Sancte Marie obtuli. Ego, prenominatus Cresconius, episcopus, presens adfui, Erus archidiaconus adfui, ego Martinus Simeonis primus predicte sedis presbiterorum adfui, Pelagius Abunazar adfui, Zoleima Leouegildiz presbiter, Sisnandus Aluitiz presbiter et monacus adfui, Petrus qui est et Zalama presbiter, Salomon presbiter et rector cenobii Vaccaricie adfui.
Sequitur nomina quorundam qui adfuerunt et nomina sua iusserunt subscr[i]bi in confirmatione huius carte: Tellus presbiter, — Ihoannes presbiter adfui, — alter Petrus presbiter adfui, — Sisnandus presbiter adfui, — Martinus diaconus adfui, — Sisnandus diaconus adfui, — Petrus diaconus adfui, — Petrus subdiaconus adfui, — Petrus exorcista adfui, — Erus exorcista adfui, — Ordonius exorcista adfui, — Aluariz Menendus adfui, — Ihoannes Gondesendiz adfui, — Mauran Menendiz adfui, — Martinus Iben Atumad, — Pelagius Eriz adfui, — Sebastianus Petriz adfui, — Ihoannes Pelagii adfui.

Aparato: 

(a) Mat. 24, 42-43: "Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus uester uenturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam"; Marc. 13, 33-37: "Videte, uigilate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui pergere profectus reliquit domum suam et dedit seruis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut uigilaret. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate!"; Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam"; Luc. 12, 39: "Si sciret qua hora fur uenerit"; 1 Tess. 5, 2: "Dies Domini sicut fur in nocte, ita uenerit"; 2 Petr. 3, 10: "Adueniet autem dies Domini ut fur"; Apoc. 3, 3: "Veniam ad te tanquam fur, et nescis". — (b) Palavra emendada de edificauo. — (c) Palavra emendada de uo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.