De ecclesia Sancti Martini. T. V

Cartulário:

Nº Documento: 
0032
Fólio: 
16v-18r
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
2
Dia: 
24
Nota: 

Os docs. 32 e 173 do L. P. datam esta doação da Era M.ª C.ª XXX.ª II.ª, mas o primeiro fá-la corresponder ao ano 1096 da Encarnação e o segundo ao ano 1095 da mesma. A correspondência está errada em ambos os documentos, porque o dia 24 de Fevereiro da Era 1132 corresponde a igual dia do ano 1094, segundo o cômputo de Pisa, ou do ano 1093, segundo o de Florença, mas nunca do ano 1095 nem 1096 (cfr. documento 22, nota). Ambos fazem corresponder a Era 1132 ao 29º ano do reinado de Afonso VI, enquanto no documento 15 o referido 29º ano corresponde a 1093.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 173 (= Cópia C).

(a) In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hoc est testamentum quod ego, Petrus abbas, mentis pollente statutu et animi uigente ingenio, facere decreui et, Deo iubente, conpleui. Presentis namque tempus uite quo mortales degimus sic diuina disposuit prouidentia ut, sicut nulli est datum cognoscere in hac luce proprium ortum, ita omnibus pene lateat scire in hac luce discessum. Nam cum Dominus dicat: "Vigilate et orate quia nescitis diem neque horam"(b), hoc nobis pro certo innuit unde nos ad labentium rerum abrenuntiationem inuitet et ad sectanda mansura tardiores animos incitet; ne dum in amorem rerum periturarum mortalis animus alligatus habetur, subito miser homo ab hac uita sine fructu bonorum operum, dum non sustinet, subducatur. Quod mecum uoluens, feci(c) hoc testamentum ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie, per manum domni Cresconii, prefate sedis episcopi, et omnium simul ibi clericorum habitantium, de ecclesia mea propria que uocatur Sancti Martini, et est constructa prope ipsam ciuitatem Colimbriam, ad Occidentalem plagam, ultra flumen Mondecum, super planiciem campi Alfuri, sub descensu montis Gemili, quam ego proprio meo censu funditus edificaui et, a primo fundamenti lapide, usque ad consummationem tocius operis, Deo iuuante, perfeci; et circumsepiui eam necessariis domibus, deinde uineis atque ceteris arboribus; fecique ibi turrim ad defensionem commorantium, et accepi cartam coram plurimis et idoneis testibus roboratam, ab illustrissimo uiro consule domno Sesnando, ut habeam potestatem facere de ea quicquid michi placuerit. Quoniam et rex domnus Fernandus, cum abstulisset Colimbriam ab hismaelitis et restituisset eam christianis, preposuit supradictum consulem domnum Sesnandum et dedit illi talem potestatem litteris et testibus roboratam, ut omnia que ille ordinauerit maneant firma perpetim. Similiter et filius eius serenissimus rex imperator domnus Adefonsus omnia sicut pater eius ipsi consuli iusserat et, illo uiuente et post eius mortem, confirmauit. Igitur, ego predictus Petrus concedo supradictam ecclesiam Sancti Martini ecclesie prenominate Sancte Marie, ut episcopi et clerici per temporum successiones ibi degentes, habeant eam semper hereditario iure, et sit illis in aliquod augmentum rei necessarie, secundum illorum iudicium et uoluntatem, cum omnibus edificiis et plantationibus que ibi sunt et cum dextris in omni circuitu, ad agros et ad montem, et cunctis testationibus hereditatum quas illic dedit supradictus consul domnus Sesnandus, sicut tenentur omnia scripta per terminos in carta testamenti quam accepi ab illo et cum aliis terris quas alii homines pro suis animabus contulerunt, siue ab hac die contulerint, et cum omnibus que ego ibi, usque ad meum obitum, Deo annuente, augmentare potuero, quatinus in futuro animarum secundo quod meis meritis obtinere nequeo, eorum saltem orationibus adipiscar, quorum necessitatibus, licet in paruo, pareo, ut diuina scilicet superhabundante gratia, remotis peccatorum debitis penis, cum sanctis Dei electis fruar gaudiis(d) eterne felicitatis. Hoc denique dico, per contestationem sanctissimi nominis eterne et indiuidue omnipotentissime Trinitatis diuine, et participationem sacratissimi corporis et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi, quoniam ego huic meo salubri consilio numquam ero contrarius. Sed si, quod absit, contigerit, liceat rectoribus ecclesie me seuerissime usque ad satisfactionem, cohercere. Si uero alius quilibet uir aut mulier, cuiuscumque generis aut dignitatis, hoc meum factum uiolare temptauerit, non sit ei licitum per ullam assertionem cuiusquam callide uerbositatis neque per potentium potestates; sed pro sola presumptione, sit excommunicatus a consortio christianorum fidelium et alienus ab ingressu sancte ecclesie et a corpore et sanguine Christi, quandiu in hac reprobitate manserit alienatus(e), insuper etiam pro seculari damno legali conuictus(f) iudicio de suis propriis facultatibus eidem ecclesie in quadruplo(g) persoluat omne quod auferre temptauerit. Qui si in hac pertinatia ab hac temporali uita discesserit, non accipiat a Deo respectum misericordie in futuro seculo sed, perpetualiter cum diabolo mancipatus, lugeat penas eterni incendii, in profundo baratri, et hoc meum factum plenam semper habeat stabilitatem. Facta(h) est carta testamenti anno ab Incarnatione Domini Nostri Ihesu Christi Millesimo et nonagesimo VI.o uidelicet in Era M.a C.a XXX.a II.a. Anno imperii regis domni Adefonsi, uicesimo et nono sexto Kalendas Marcias, Anno episcopatus predicti pontificis secundo, comite domno Raimundo(i) dominante Colimbrie et omni Galletie. Ego, supradictus Petrus abbas, hoc, quod fieri iussi alacri corde propria manu, roboraui et hoc signum feci †. Coram multis idoneis testibus, ad diuinum officium misse adstantibus, illud super altare Sancte Marie obtuli. Secuntur nomina quorundam qui adfuerunt et nomina sua iusserunt subscribi, in confirmationem huius carte: Ego, prenominatus Cresconius, episcopus, presens adfui, — ego, Martinus Simeonis primus predicte sedis presbiterorum adfui, — Sesnandus Aluitiz presbiter et monacus conf., — Erus archidiaconus conf., — Pelagius Abunazar conf., — Zoleiman Louegildiz presbiter conf., — Petrus qui et Zalama conf., — Tellus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — alter Petrus presbiter conf., — Fernandus presbiter conf., — Martinus diaconus conf., — Sisnandus diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Petrus subdiaconus conf., — Petrus(j) exorcista conf., — Ordonius exorcista conf., — aluazir domnus Menendus ts., — Iohannes Gonsendiz ts., — Iohannes Aurifex ts., — Maruan Menenendiz ts., — Martinus Iben Atomad ts., — Pelagius Eriz ts., — Sebastianus Petriz ts., — Iohannes Pelagiz ts.

Aparato: 

(a) Testamentum Sancti Martini quod domnus Petrus abbas fecit sedi, na margem esquerda e em letra coeva. — (b) Mat. 24, 42-43: "Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus uester uenturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam"; Marc. 13, 33-37: "Videte, uigilate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui pergere profectus reliquit domum suam et dedit seruis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut uigilaret. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate!"; Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam"; Luc. 12, 39: "Si sciret qua hora fur uenerit"; 1 Tess. 5, 2: "Dies Domini sicut fur in nocte, ita uenerit"; 2 Petr. 3, 10: "Adueniet autem dies Domini ut fur"; Apoc. 3, 3: "Veniam ad te tanquam fur, et nescis". — (c) A letra i encontra-se adicionada na entrelinha. — (d) Testamentum, ao cimo da coluna. — (e) A palabra alienatus encontra-se adicionada na entrelinha. — (f) Palavra emendada de conuicto com o último o traçado. — (g) Palavra emendada de quadruplum. — (h) Sancti, ao cimo da coluna. — (i) O conde D. Raimundo figura como senhor de Coimbra e da Galiza: domno Raimundo dominante Colimbrie et omni Galletie. Cfr. o documento 82. — (j) Martini, ao cimo da coluna.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.