Testamentum de hereditate que est in uilla Reccaredi ad Lezam

Cartulário:

Nº Documento: 
0149
Fólio: 
78r-78v
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
3
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. 1, doc. 42, or. vis. red.

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Gunsaluus presbiter prolis Aaron placuit michi propter amorem Dei et remedio peccatorum meorum facere cartam testamenti sicut et facio ecclesie Dei Sancti Saluatoris que est sita in uilla que uocatur Leza territorio Portugalensi subtus monte qui dicitur Custodias secus fluuium Lezam. Concedo supradicte ecclesie hereditatem meam quam habeo in uilla Recaredi que est coniuncta ipsi ecclesie et fuit ipsa hereditas matris mee siue abaui atque aui et proaui qui eam obtinuerunt antiquitus hereditaria apprehensione ex quo christiani possederunt supradictam patriam et est hodie in meo iure paccata absque omni perturbatione in ipsa uilla ex quarta parte tres quartas partes integras illic offero ad subuentionem aliquantule expellende inopie et clericis in eodem loco canonica institutione per episcopi et arbitrium commorantibus ut michi a Deo indulgentia peccaminum illo miserante donetur. Est autem extensa usque ad omnes terminos Leze et Recaredi sit igitur tradita ipsa hereditas ex isto die supranominate ecclesie. Si uero quilibet de propinquis meis seu de extraneis hoc meum factum infringere temptauerit frangat illum Deus maledictione pessima et sit illi participatio cum diabolo in penis inferorum si eius audatia inreuocabilis extiterit et insuper co[n]uictus iudiciali districtione in suis propriis facultatibus eidem ecclesie duplatum conferat omne quod auferre inde uoluerit et hec mea uoluntas firma semper maneat. Facta est hec carta testamenti die sabbati V.o Nonas Marcias luna XX.a III.a in Era M.a C.a XXX.a III.a sub consensu domni Cresconii anno pontificatus illius III.o anno autem imperii regis domni Adefonsi XXX.o. Ego supradictus Gundisaluus hoc quod prona mente et sana uoluntate scribi iussi confirmando propria manu hoc signum scripsi † et super altare simulque in manu supradicti episcopi posui offerens Deo. Et ibi aditio quo superius fuit in obliuione scribere quia do in illa domos et plantationes multas et quantum in illa ad prestitum hominis est et duos boues et unam uaccam. Cresconius episcopus in manu mea roborem accepi et ego subscripsi †, Martinus prior adfui et subscripsi †, Petrus Tolosanus presbiter subscripsi. Ihoannes presbiter adfui presens.
Petrus presbiter adfui, — Gundesindus presbiter et monachus adfui, — item alius Petrus presbiter adfui, — Fernandus presbiter nomen meum scripsi in presenti, — Martinus diaconus adfui, — Petrus diaconus adfui, — Sisnandus diaconus adfui, — Tellus subdiaconus adfui, — Pelagius subdiaconus adfui, — Ordonius exorcista conf., — Iulianus exo[r]cista conf., — Pelagius exorcista conf., — Erus exorcista conf., — Vimara ts., — Didacus ts., — Nunnus ts., — Erus ts., — Ouecus ts.
Pelagius carte huius scriptor.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.