Carta testamenti de Saurio

Cartulário:

Nº Documento: 
0084
Fólio: 
41v-42r
Data do documento
Ano: 
1043
Mês: 
9
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis Sancti Saluatoris cum Virgo inclita semper genitrix apostolorum martirum pontificum uirginum confessorum corumue dispares et locis diuersis cum ministris aule sunt nuncupate quorumue hic discribere(a) prolixit conuenit adiungere omnia sanctorum martirum que Dei curie celestis curie sublimatus roseo erutre profusus ad officium predicationis electos uirginitatis glorie choronatus confessorum floribus adornatus et sic que inhercia egra mens hic singillatim scribere nequiuimus iam infra mea paradisi longum beatitudinis a dextri ordinis tenere confidimus. Ego Ihoannes presbiter et fratribus meis Sesnandus frater et Ordonio et Zalama frater(b) seruus seruorum Dei cum peccatoribus mole depressos in spe fiduciaque sanctorum non usquequaque desperatione deicimus que etiam reatum nostrum criminis sepe pauescimus ut pro uobis Sancti martires(c) mereantur communem Domino ac sanctorum omnium cetu fida supplicatione deposcimus et ideo deuotioni nostre extidit ut ex uoto proprio nostrisque delictis en discriminibus ob honore celsitudinis nostre concedimus ad ipsum locum monasterium Saurio iam prefata cum cunctis prestationibus suis secundum illa edificauimus. Et ego Ihoannes una cum fratribus meis qui sursum sonant denique confirmatum est iudicium cum dicit liber quartus et secundus titulus sententia XXv(d) IIII.a "ut qui filius non derel[i]querit faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestatem indubitanter licentiam habebit nec aliis quibuslibet proximi ex superiori uel transuerso uenientibus poterit ordinatio eius in quocumque conuellit quia recta iinea decurrens non habet originem que cum successione nature hereditate posit accipere"(e) ex in testamento autem iuxta legum ordinem de uita siue hereditate potuerimus iure successione denique confirmatum est. Hoc concedimus monasterium Saurio cum iacentiis et aprestationibus suis uobis Florite abba et ad fratres uestros et ad monasterium Vaccarica qui in uita sancta perseuerare uoluerint et monasticam deduxerint uitam habeant et possideant. Siquis tamen aliquis homo tam melior quam inferior seu ex genere nostro hunc factum nostrum quod pro animarum nostrarum remedium facere procurauimus ex uoto proprio uel in modice conuellere uel usurpare temerarie uel leuiter conauerit quiquis fuerit extet ad finis sit anathema marenata(f) multatus ab omni ecclesie catholica seiunctus ad corpus et sanguinem Redemptoris separatus in conspectum Dei et apostolorum siue et agmina martirum [ex]communicatus ita ut in parte in resurrectione prima non auentat sed Iuda Domini traditore credens effectus baratri pena iugiter permaneat mancipatus et presenti euo amborum carens lucerna frontibus lumine sit priuatus et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat per seueritatis in iudicio et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptura, nodum quod erit II.e Nonas Septembris Era L.a XXX.a I.a super carta millesima. Ihoanne presbiter una cum fratribus meis in hanc testamenti donibus sanctorum manus nostras confirmauimus et roborauimus †.
Qui presents fuerunt: Zalama frater de monasterio Vrbano quos uidi et manu mea conf., — electus de monast[er]io Leza conf. †, — Areda conf. †, — Letiuigo quos uidi, — Daniel de Ossella quos uidi, — Odorius ts., — Osoredo ts., — Zamarius ts., — Menendus ts., — alius Menendus ts.

Aparato: 

(a) A letra i está adicionada na entrelinha. — (b) Segue-se um espaço em branco. — (c) Segue-se um espaço em branco.— (d) Palavra emendada de X. — (e) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: "Vt, qui filios non reliquerit faciendi de rebus suis quod uoluerit, habeat potestatem. Omnis ingenuus atque femina, siue nobilis seu inferior, qui filios uel nepotes aut pronepotes non reliquerit, faciendi de rebus suis quidquid uoluerit indubitanter licentiam habebit; nec aliis quibuslibet proximis, ex superiori et uel ex transuerso uenientibus, poterit ordinatio eius in quocumque conuelli; quia recta linea decurrens non habet originem, que cum succesione nature hereditatem possit accipere". — (f) 1 Cor. 16, 22: "Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!". No L. P. a palavra maranata aparece ainda noutras formas. A expressão paulina encontra-se também na Dídaca 10, 6 na oração eucarística. Em ambos os casos pode significar: "O Senhor já chegou" ou, na forma imperativa: " Vem, Senhor!". No Apoc. 22, 20 parece indicar claramente o modo imperativo. O sentido é escatológico segundo a opinião mais corrente entre os exegetas e teólogos.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.