Cautum castri Cogie

Cartulário:

Nº Documento: 
0168
Fólio: 
87v
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
9
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) T. T. — Sé de Coimbra, m. I. (régios), doc. 13, cóp. séc. XIII.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Trinitas indiuisa que nunquam erit finienda per cuncta seculorum secula. Ego Alfonsus gloriosissimi Ispanie imperatoris nepos et consulis domni Henrici et regine Tarasie filius Dei uero prouidentia totius Portugalensis prouincie princeps nulla necessitate compulsus nulliusque perturbationis incursu perteritus sed prompta ac beniuola uoluntate deuotus uobis Colimbriensis sedis domno Bernardo electo necnon et uestris successoribus et etiam canonicis ibidem commorantibus facio cautum ad illud castrum de Cogia pro remedio anime mee meorumque parentum et pro amore quem erga uos habeo. Et predictum castrum habet iacentiam sub Monte Rotundo territorio Colimbriensi discurrentibus riuulis Aluia et Cogia. In primis leuat se cautum per Montem Spinum et inde per Montem de Fratre quomodo diuidit Cogia cum Auolo et inde quomodo Laurosa separatur a Cogia usque ad Barrarios quomodo uadit per Ranauco et inde ad locum illum ubi Tructesindus Vermuiz et Menendus Cogianus fecerunt diuisiones inter Azarem et Cogiam et inde per Asinam Brauam quomodo uadit per barrarium illud quod est inter Arganil et uarzenam de Zaccharia et inde ad aquam de illo monasterio quod uocatur Bacculus usque ad locum illum unde primitus inquoauimus. Do atque concedo uobis ita ut ab hac die et tempore sit de iure meo abrasum et in uestro dominio sit traditum et confirmatum. Siquis tamen quod fieri non credo et aliquis homo uenerit uel uenerimus qui predicti castri terminos uiolenter intrauerit quingentos solidos uobis uel illi qui uestram pulsauerit uocem regia potestate dare cogatur et insuper quantum dampni fecerit quadrupliciter componat a Sancte etiam Matris Ecclesie gremio sit segregatus et cum Iuda Domini traditore anathematis sententia perpetim punuatur. Facta series cauti III.o Nonas Septembris sub Era M.a C.a LX.a VI.a. Ego Alfonsus iam supranominatus propter quod homines predicti castri michi XX.t[i] aureos numos dederunt hanc cartam propria manu roboro †.
Pelagius Soariz conf., — Nunus Vita confuit, — Aluitus Reccamondiz conf., — Gunsaluus Didaz conf., — Ermigius curie dapifer conf., — Randulfus ts., — Pelagius Diaz ts., — Fernandus Pelaiz ts.
Petrus scriba infantis notuit.
P o r t u † g a l .

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.