[Placitum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0160
Fólio: 
84v-85r
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
8
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 34, or. vis. trans.

Era M.a C.a XX.a VIIII.a. In Dei nomine hoc placitum confirmare inter se eleger Zoleima presbiter scilicet prior Vaccarice cenobii Sancti Vincentii et Gutinus presbiter et prepositus uidelicet huius predicti prioris de accisterio Leza uocabulo quod [t]estamentum predicti cenobii Vaccarize ut in eorum resonat cartis ut isdem prepositus Gotinus iam nominatis possideat, teneat firmitque quod ad usum utriusque uite quantum ualuit satis agat. Interim uero sciendum est ut hic prepositus nominatus medietatem de omni quod ad prestitum fuerit abitum uel ganatum ubicumque potest fieri in nomine et in uoto ipsius monasterii Leza intus et foris absque ulla fraude et sine finctione huic predicto priori aut eius uiccario susuratione deleta cum pace et securitate donet id autem sepe statutum fuit inter preteritos priores Vaccarice et prepositos Leze idcirco ut diximus et idem prepositus iam nominatus illam alteram medietatem possideat teneat et ut uoluerit disponat in edifitio uidelicet ipsius monasterii plactet ornet ipsam ecclesiam erigat eleuet et honoret et ipsius priori iam dicto seruiat ut mos fuit et est secundum possibilitatem et defendat illum locum absque ulla fraude secundum posse et sine adolatione et ut ipse prior iam dictus illud monasterium Leza a manu istius prepositi nominati absque culpa que in concilio emendari non posset auferre temptet quibus diebus uixerit et si isdem prepositus aliquid contrarii egerit et culpatus emendare noluerit nec per clericorum capitulum nec per concilium ut careat omni illo monasterio integro contra hoc placitum et sanum et incolumen nil inde per suo consilio nec aliqua arte alienetur dimittat similiter et prior ipse per uerbum falsum aut mentiosum absque capitulo aduersus hunc prepositum nichil credat et ut diximus post obitum huis. Ego prior iam nominatus Zoleima hoc placitum confirmo tibi preposito iam nominato Gutino quemadmodum supra resonat illud monasterium integrum et incolume cum omni hereditate et aprestito per seculorum secula in eius uite de Leza et Vaccariza. Et si unus ex eis uidelicet prepositus nominatus hoc placitum exierit sicut supradiximus ex monasterio careat et centum soldos priori predicto componat similiter et prior ille predictus quod si hunc prepositum amouere de quo supra resonat tamptauerit C solidos ei reddat. Notum die IIII Nonas Augusti hoc placitum manus nostras roborauimus † † †.
Martinus prior canonice Colinbriensis conf., — Erus archidiaconus sedis Colinbrie conf., — Garcias archidiaconus conf., — Arias presbiter conf., — Teodemirus diaconus ts., — Tructesindus ts., — Gundesindus diaconus ts., — Pelagius ts., — Godinus conf.
Fromarigus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.