Venditio de hereditate de Frauegas

Cartulário:

Nº Documento: 
0051
Fólio: 
25v
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
9
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Primeiro documento em que encontramos D. Bernardo como bispo de Coimbra (1128-1146).

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 12, or. car.
Vid. etiam o documento 443 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Pedro Louegildiz, una pariter cum iermanos et suprinos meos, Gresomaro et Patrina, cum filiis et filiabus et filios de Truitesendo, Vermudus et Petrus, in Domino Deo eterno salutem, amen. Ideo placuit nobis, per bona pacis et uoluntas, ut faceremus uobis, episcopo domno Bernardo, cartam uenditionis de hereditate nostra propria que fuit de parentibus nostris, Louegildus et Cabosa; et habet iacentia in uilla que uocitatur Frauegas, iuxta monasterio Sancti Saluatoris, subtus mons Alcoba, territorio Colimbrie, discurrente riuulo inter Inia et Sauugosa. Damus uobis ipsam hereditatem, cum suos casales et cum suas uineas et cum suas terras, quantum inde ad nos pertinet, filios et netos de domno Louegildo et domna Cabosa, pro qua accepimus de uobis precium XX.ti modios: tantum nobis et uobis complacuit, et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare ut, de hodie die uel tempore, de iure nostro sit abrasa et in dominio uestro tradita atque confirmata et faciatis de ea quicquid uolueritis, uos et intercessores uestri, pontifices et canonibus. Siquis tamen, quod fieri non creditis, et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc factum nostrum ad irrumpere uoluerit, et nos in concilio deuendigare noluerimus uel non potuerimus, quomodo pariamus uobis ipsa hereditate duplata et quantum fuerit meliorata et iudicato. Facta carta uenditionis sub die quo erit VI.o Kalendas Octobris, Era M.a C.a LX.a VII.a. Ego, Petro Louegildiz, una pariter cum subrinos meos in hac carta manus nostras roboramus a uobis, episcopo domno Bernardo.
Qui uiderunt † † † et presentes fuerunt: Vermudus archidiaconus ts., — Suarius presbiter ts., — Saluador presbiter ts., — Menendus Pelaiz ts., — Vermudus ts., — Petrus ts., — Herualdus ts., — iudex Gondufus ts.
Mito diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.