[Carta] uenditionis de Frauegas subtus montem Alcuba

Cartulário:

Nº Documento: 
0443
Fólio: 
177r
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
9
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 12, or. car.
Vid. etiam o documento 51 (= Cópia B).

(a) In Dei nomine. Ego, Petro Louegildiz, una pariter cum iermanas et subrinos meos, Gresomaro et Patrina, cum filiis et filiabus et filios de Tructesindo, Vermudo et Petro, in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis, per bona pacis et uoluntas, ut faceremus uobis, episcopo domno Bernaldo, carta uendicionis de hereditate nostra propria que fuit de parentibus nostris, Loueggildus et Cabosa; et habet iacencia in uilla que uocitant Frauegas, iuxta monasterio Sancti Saluatoris, subtus mons Alcoba, territorio Colinbria, discurrente riuulo inter Mia et Sauugosa. Damus uobis ipsa hereditate, cum suos casales et cum suas uineas et cum suas terras, quantum inde ad nos pertinet, filios et netos de dompno Louegildo et domna Cabosa, pro qua accepimus de uobis precium XX modios: tantum nobis et uobis complacuit, et de precio nichil remansit in debitum pro dare ita ut, de hodie die uel tempore, de iuri nostro sit abrasa et in dominio uestro tradita atque confirmata. Faciatis de ea quicquid uolueritis, uos et intercessoribus uestris, pontifices et canonibus. Siquis tamen, quod fieri non creditis, et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc factum nostrum ad irrumpendum uoluerit, et uos in concilio deuindigare noluerimus uel non potuerimus, quomodo pariamus uobis ipsa hereditate duplata et quantum fuerint meliorata et iudicato. Facta carta uendicionis sub die quo erit VI.to Kalendas Octubrias, Era M. C. LX. septima. Ego, Petrus Louigildiz, una pariter cum sobrinos meos, in hanc cartam manus nostras roboramu † † † † s a uobis, episcopo domno Bernaldo.
Qui uiderunt et preses fuerunt: Suarius presbiter ts., — Petrus ts., — Vermudus archidiaconus ts., — Saluador presbiter ts., — Herualdus ts., — Menendus presbiter ts., — Vermudus ts., — iudex Gundufus.
Mito diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, em letra da mesma época, mas diferente, desde de.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.