Testamentum de casa quam testata est Natalia et filia eius ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0146
Fólio: 
74r-74v
Data do documento
Ano: 
1036
Mês: 
2
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 93 (= Cópia B).

(a) In nomine Domini Nostri Ihesu Christi, illuminator omnium, reparator Emanuel, qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem claritatis tue, et qui, post uicem eximio tempore paras opera et qui pollicitum esse dixisti seruum aut ancillam uel Domini parare. Ego, Domine, famula tua, Natalia, et filia mea, nomine Palmela, placuit nobis in tuo amore, Christe, et timore, ut hereditas nostra in domo Domini offerimus, pro remedio animarum nostrarum. Et nos ipsi qui pollicito adimplemus Domino Deo uotum, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen; apostolis almis, uirginibus sacris, Sancti Martini episcopi, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et quorum inter eos principatum tenent Sancti Vincenti leuite, cum esse dinoscitur in uilla Vaccariza, subtus alpe mons Buzacco, secus amnis Mondeco, territorio Colimbriense. Adicimus ibidem, Domine, ad ipsius sacrosanctum et uenerabilem templum Dei, testamentum facimus de omni re facultatem meam, quantam habuimus et augmentare potuimus, nostra casa in illo castello cum sua perfia, cum quanto ad prestitum hominis est; et per illas uillas omnia cuncta nostra herentia, in terras ruptas uel inruptas, pascuis, padulibus, pumares, figares, uineas, uel omnia genera pomifera; et aquas aquarum, et sessigas molinarum, sic in state siue in etate pluuie, siue exitus ad montes uel regressus ad domum, per antiquos terminos, sicut illam obtinuimus in uita nostra et quos de meo; et pater Florite abba et presbiter et frater contrata cenobio Vaccariza, sub ea, uidelicet, ratione seruata, ut in uita nostra obiurgetis et, post obitum uero nostrum, quicquid exinde agere uel facere uoluerimus, libera, in Dei nomine, habeatis potestate. Ita unum moneo, ut nemo presumere in alia parte transferre, uendere uel donare sed, in hoc loco predicto, seruire, et ita eos tamen discusse firmiter stare, ut illorum hereditas fiat potestate. Et si aliquis homo, propinquis nostris, iermanis, suprinis, filiis uel neptis, qui hoc factum nostrum irrumpere uoluerit uel uenire temptauerit, ueniat super eos ira Dei et runfeam celestis et uorax inferni baratri. Et insuper pariet post parte ipsius monasterii quantum ausus fuerit inquietare septuplum pariet, et post parte potestati, qui illam terram imperauerit, aliud tantum. Facta series testamenti nodum die quod erit VIIII Kalendas Marcias Era M.a L.a XX.a IIII.a. Ego, Natalia et filia mea, Palmela, in hac serie testamenti manus meas conf. † †.
Qui presentes fuerunt: Arias ts., — Zacoi Iben Belite ts., — Lobon ts., — Iubelin ts., — Zaccarias ts., — Manila ts., — Valiti ts., — Fortes ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada em letra diferente, mas da mesma época, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.