Testamentum unius domus que est in Penacoua in qua ecclesia Sancti Petri est constituta

Cartulário:

Nº Documento: 
0093
Fólio: 
44v-45v
Data do documento
Ano: 
1036
Mês: 
2
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Este documento apresenta Flórido como abade do mosteiro da Vacariça, mas até 1053 o verdadeiro abade foi Tudeíldo, que tinha Flórido como prepositus da comunidade (cfr. documentos 138 e 150).

Vid. etiam o documento 146 (= Cópia C).

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi, illuminator omnium, reparator Emanuel, qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem claritatis tue et qui post uite eximie tempora paras opera et qui pollicitu esse dixisti uel Domini parcere. Ego, domna famula tua Natalia, una pariter cum filia mea, Palmella, nomine placuit nobis in tuo amore, Christi, et(a) in tuo timore, ut hereditatem nostram in domo Domini offeramus, pro remedio animarum nostrarum. Et nos ipsas, qui pollicito adimplemus Domino Deo uota, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen; et apostolis almis, uirginibus sacris, Sancti Martini episcopi, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum inter eos, uocabulum tenet Sancti Vincenti leuita, cum esse dinoscitur in uilla Vaccariza, subtus alpe mons Buzacco, secus amnem Mondeci, territorio Colimbriense. Adicimus ibidem, Domino, ad ipsius sacrosanctum et uenerabile templum Dei, testamentum facimus de omni facultate nostra, quanta habemus et augmentare potuerimus, casas cum omni illorum perfia que ad prestitum hominis est; et per illas uillas omnia cuncta nostra herentia, in terras ruptas uel inruptas, pascuis, paludibus, pumares, figares, uineas uel omne genus pomiferum; et aquas aquarum, et sessicas molinarum siue in estate siue in etate pluuie, siue exitus ad montes uel regressus ad domum, per antiquos terminos, sicut illa habuimus in uita nostra. Ideo adicimus ibidem nostram casam, que est in medio de ipso castello nominato Pennacoua, et ad construendum in ea ecclesiam in honore Sancti Petri, et Pauli apostolorum, et Sancti Tome apostoli, ut similiter deseruiat ad ipsum locum sanctum nominatum Sancti Vincenti leuite, que est fundata in eius nomine cenobio Vaccariza, ad presbiteros et ad fratres que ibi morantes fuerint, et uitam s[an]c[t]am deduxerint. Habeant et possideant eam, tam in uita nostra quam post obitum nostrum; et uobis, abbati domno Florite, iudicetis hoc meum testamentum, sicut uolueritis, una cum fratribus uestris, in uita uestra in Dei nomine, habeatis potestatem quam inde facere uolueritis. Ita una moneo, ut nemo presumat in alia parte transferre, aut uendere, aut donare, uel testare sed, in hoc loco predicto, semper deseruire. Et si aliquis homo, tam de propinquis quam de extraneis, tam de personis inferioribus quam maioribus, qui hoc factum nostrum irrumpere uoluerit, ueniat super eum irruptio celestis et uorax inferni, et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione, et insuper dampna secularia pariet post parte ipsius monasterii quantum ausus fuerit inquietare septuplum, et post parte potestate, qui illam terram imperauerit, aliud tantum. Facta series testamenti VIIII Kalendas Marcias, Era millesima LXX.a IIII. Ego, Natalia et filia mea Palmela, in hac serie testamenti quem ex uoto nostro proprio facere procurauimus manus nostras roborauimus † †.
Qui presentes fuerunt: Lobon ts., — Arias ts., — Zacoi Iben Bellite ts., — Iubelin ts., — Abdela Argeriquiz ts., — Froila Manualdiz ts., — Zacoi Iben Zacoi ts., — Manila ts., — Valiti ts., — Manoi ts., — Anagildo Estelliz ts., — Zaccaria ts., — Frestes ts., — Vermudus presbiter conf., — ego episcopus(b) confirmo et diu[i]na Dei gratia sanctificaui, — Frogiulfus presbiter conf.

Aparato: 

(a) A conjunção encontra-se adicionada na entrelinha. — (b) Para 1036, não se conhece nenhum prelado de Coimbra.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.