Carta uenditionis de hereditate que est in uilla Manualdi

Cartulário:

Nº Documento: 
0155
Fólio: 
81v-82r
Data do documento
Ano: 
1008
Mês: 
8
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 9, or. vis. curs.

In Dei nomine. Ego Argerigo et Adosinda placuit nobis asto animo et propria nostra uoluntate ut uinderemus tibi et Euenando presbiter sicut concedimus tibi in ista carta hereditatem nostram propriam quam habemus in uilla Manualdi territorio Portugalis habuimus nos illam de auibus et parentibus nostris in uilla suo terminum antiquum ubi eam potueritis inuenire in casas, in pomares, in uineas, terras caluas(a) etiam et baruaras, montes, fontes, aquis aquarum uel sessigas molinarum de quanto inde tenemus in nostro iure cum matre nostra Godo et uiro suo Trastemiro et est fora de alias tuas cartas que iam nos tibi inde roborauimus medietatem integram quam inde concedimus et illa alia medietas reseruamus pro nobis et nec uindamus nec donemus ad alium hominem nisi ad te. Tu tuam habeas firmiter de nostro dato et damus tibi eam pro occasione quam aduenit ad ipsam Adosindam et in suo peccato deuenit ad traditionem et habuit pro pro me a dare L.a soldos et dedit inde illos L.a ad Vilfonsum Mundiniz et fabulastis pro me ad meum maritum Virterla et dimisit michi illam mercem et recepit me pro sua muliere et consudunasti nos totos tres in tua casa ad tuam benefectoriam et dedisti nobis adhuc in precio II boues et III modios de ciuaria et II cabras et I canarium tantum nobis bene complacuit ita de hodie die uel tempore de iure nostro ipsa hereditas sit abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Siquis tam[en] quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hanc cartula firmitatis nostre que nos illam deuendicare non potuerimus post tua parte totum in uoce nostra que pariemus tibi illam duplatam et quantum a te fuerit meliorata et uos perpetim habitura. Facta carta uenditionis in Era VI.a et X.v.a post peracta M.a, VIII.o Kalendas Septembris. Argerigo et Adosinda in hac cartula manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Froila ts., — Fromarigus ts., — Froia ts., — Baldoi ts., — Teodila ts., — Modeiro ts., — Leouesendo ts., — Froia ts.

Aparato: 

(a) A letra s encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.