Carta donationis seu perfiliationis siue agnitio testamenti ad Vacarizam

Cartulário:

Nº Documento: 
0135
Fólio: 
67v-68r
Data do documento
Ano: 
1005
Mês: 
12
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Dubium quidem non est sed multum manet nobis cognitum in ueritate de eo que uenerunt gentes hismaelitarum in sede Colimbriense peruenerunt ad deuastandum patriam usque adeo urbis Durio deuastarunt ciuitates et portelas per gladio imperio sub regimine ipsas gentes deuastarunt omnes locos sanctos eius et in diebus ipsius permanente. Obi inde ego Sandinus Didacus prolis Sun[i]lani ganauimus cum nostro iermano Godesteo presbiter diue memorie uillas et monasteria et testamus pro remedio anime sue monasterio nostro proprio Sancto Pelagio ad fratres Vaccariza et seruaui a nostro subrinum ad nostrum neptum et restaui in manu mea monasterium de Seueri uocabulo Sancti Andree et obtulerat ibi me in que se habuit et post et cad[i]ui in delicto in uita mea nec quis miseretur super me. Obinde ego iam superius nominatus ipso Sandino placuit michi bona pace et uoluntate nullo cogente imperio nec suadente articulo nec pertimentis mentio sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis Froila Gundisaluiz cartulam donationis seu in perfiliationis de monasterio nostro proprio quos dedit nobis Sandinus et Gondesindus et Goldrogodo. Obtinuimus illum pro cartula testamenti et est ipso monasterio uocabulo Sancti Andree apostoli et Sancti Christofori in uilla Seueri territorio Portugalensi discurrente riuulo Vauga et habet iacentiam et diuidet de una parte cum uilla Martino et de alia parte cum uilla Palaciolo et de alia parte cum uilla Ne[s]peraria. Damus uobis ipsum monasterium cum domus domorum uel incorcis suis pomares perareaneum enares, sautos, terras ruptas uel inruptas petras mobiles uel immobiles, aquis aquarum, exitus uel regressus quantum ad prestitum hominis est per uicos et locis suis terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire secundum alia carta dicet. Habeatis uos et omnis posteritas uesta iure quieto in perpetuum huius seculi uindicetis ita de die uel tempore de nostro iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata ut in uita mea faciatis michi bene et admodoretis et post obitum uero meum tradi pro anima nostra et secundo dicit scriptura: "qui pro aliis orat semetip[su]m Deo comendat"(b) et ad cartam confirmandam accepimus de uobis ipsam equam murzelam uos dedistis et nos accepimus. Et si aliquis homo uenerit aut de subrinis aut neptis ad irrumpendum hoc nostrum factum pariet nobis tantum uel quantum desuper est testata et post parte qui illam terram imperauerit aliud tantum et hoc nostrum factum plenam habeat firmitatem. Facta cartula donationis seu perfiliationis nodum die quod erit Idus Decembris Era X.v.a III.a post millesima. Sandinus diaconus in hac aula cartula manum meam † roboro.
Gunsaluus Truitesindiz conf., — Guns[al]uus Beraci, — Aluanus Godiniz conf., — Cidi Iustici conf., — Eita Vermuiz confirmo, — Anderias abba conf., — Mauregado frater conf., — Godesteo Vermuiz conf., — Vermudus Nuniz conf., — Godinus Iustici conf., — magister Ramirus conf., — Froiulfo Guimariz conf., — magister Ramirus conf., — Trasulfus ts., — Cidelo ts., — Sandinus ts., — Ramirus Guizoiz ts.
Sandus manu mea notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica, desde ad, encontra-se na margem esquerda e em letra diferente, mas da mesma época. — (b) Act. 14, 23: "Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendauerunt eos Domino, in quem crediderant".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.