Testamentum de Cogia quam testauit regina domna Tarasia episcopo domno Gunsaluo et ecclesie Colimbriensi Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0162
Fólio: 
85r-86r
Data do documento
Ano: 
1122
Mês: 
11
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I (régios), doc. 10, or. car.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I (régios), doc. 11, cóp. séc. XII.

Licet primordia bonorum operum que Deo spirante in mente gignuntur iusticie operibus deputentur tamen ea que maiori cumulo et potiori crescunt in uoto ampliori remuneratione expectantur in premio ille etenim in stadio boni operis suos dirigit gressus qui ad edificationem animarum fidelium sensus sui cordis efficit coram diuinitate deuotos sed ille iusticie operibus feces suorum peccaminum exurit et tabernacula sibi nunquam in celis finienda conquirit qui hic pro amore et timore quem singuli Deo debemus tabernacula Sancta Ecclesie ad exordium Domini atque inueniendum construere disponit. His igitur accensa sermonibus eorum regina Tarasia filia Ildefonsi regis donno et offero ecclesie Sancte Marie sedis Colimbrie que est fundata infra muros ciuitatis et episcopo domno Gundisaluo suisque successoribus pro sustentatione clericorum in eodem loco degentium atque cunctorum fidelium in ibidem concurrentium castrum quod uocatur Cogia et est fundatum in ripa fluminis Aluie subtus monte Ermeno discurrentibus riuulis Aluia et Mondeco per suos terminos antiquos sicuti eum comiti domno Fernando dedi et in cartula resonat quam inde sibi feci quomodo diuiditur cum uilla Auolo per illam aquam de Anseriz usque in Aluia et inde per illud caput de Cosoirado et quomodo expartitur inter Azar et Tabulam usque in Mondeco per illo caneiro de Fandones deinde per illud caput de Loifrei et inde ad illam lombam de illo barco et inde ad Seira exitum etiam et regressum uillas ruptas et non ruptas cum quanto in se obtinet et ad prestamen hominis est. Sic ego prefata regina Tarasia prefatum castrum Cogie do episcopo domno Gunsaluo cum suis terminis antiquis et cum illis terminis acrezudis quos dederam comiti Fernando pro alia cambiatione extra illam uillam de Azar addo quoque castrum de Arganil cum suis adiacenciis et suis terminis sicut diuidit cum Cogia per illam aquam de illo monasterio quod uocatur Baculus et quomodo diuidit per illud barrarium quod est inter Arganil et Cogiam et uarzenam de Zaccarias que est in termino de Cogia et per aliam partem quomodo diuidit cum Goes per Bustello et inde per illum curral. Pro ista autem donatione quam ego facio sedi Sancte Marie de castro predicto feci cambiacionem comiti domno Fernando de castro(a) quod uocatur Sancta Eolalia quod est fundatum iuxta castrum Montis Maioris et cum suis terminis antiquis unde ista que sursum resonant ecclesie Sancte Marie ab hodierno die et tempore perpetim confero et concedo ad habendum quod si quisquis regum aut heredum meorum aut potentum uel cuiuspiam asertionnis aut generis homo hanc meam uoluerit in aliquo conuellere deuotionem ut huiusmodi decreti dati(b) uel testamenti infringere tenorem sit anathema in conspectu Dei Patris et sanctorum apostolorum eius sit condempnatus et perpetua ultione percussus in conspectu Domini Nostri Ihesu Christi et sanctorum martirum eius sit etiam in conspectu Sancti Spiritus et sanctorum confessorum et uirginum Christi repetita a(c) anathema marenata id est duplici perditione dampnatus ut de hoc seculo sicut Datam et Abiron continuo absorbeatur hiatu et tarthareas penas cum Iuda Christi traditore perhempni perferat cruciatu et insuper conferat parti ecclesie Sancte Marie et episcopo ipsius sedis in quadruplum quantum auferre conauerit et insuper duo auri talenta et iudicatum. Facta series testamenti notum die quod erit III.o Nonas Nouembris Era M.a C.a LX.a. Ego regina Tarasia que hoc testamentum fieri iussi manu propria † roboraui. Ego Alfonsus filius eius conf. †, Ego comes Fernandus conf., ego Petrus abbas cum cetu monachorum meorum conf.
Ego Pelagius Braccharensis archiepiscopus conf., — ego Ildefonsus Tudensis conf., — ego Didacus Auriensis conf., — Ermigius Moniz qui uidit, — Suarius Menendiz qui uidit, — Fernandus Gontadiz qui uidit, — ego Erfredus magister conf., — Pelagius Velasquiz prepositus palacii regine conf., — Menendus Nuniz qui uidit, — Pelagius ts., — Godinus ts., — Menendus subdiaconus ts, — Petrus ts., — Ildefonsus ts.

Aparato: 

(a) As palavras de castro encontram-se adicionadas na entrelinha. — (b) A palavra dati encontra-se adicionada em cima de decreti. — (c) A preposição a encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.