Cautum de Barriolo et de Aqualada quod fecit rex Alfonsus commitis domni Henrrici filius domno Bernaldo episcopo et canonici sedis Sancte Marie Colimbrie[n]sis

Cartulário:

Nº Documento: 
0158
Fólio: 
82v-83v
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
4
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti t[ri]nitas indiuisa que nunquam finienda per cuncta secula seculorum. Ego egregius infans Alfonsus gloriosissimi Hispanie imperatoris nepos et consulis domni Henrrici et regine Tarasie filius Dei uero p[ro]uidentia totius Portugalensis prouincie princeps nulla necessitate compulsus nulliusque perturbationis incursu perteritus sed prompta ac beniuola uoluntate deuotus uobis domno Bernaldo Colimbriensi episcopo et canonicis Sancte Marie Colimbriensis sedis facio cautum de duas uestras uillas preno[mi]natas Barriolum et Agualadam que sunt testamentum Sancte Marie Colimbriensis sedis et illud cautum facio pro remedio anime mee et pro anima patris mei domni Henrrici et pro anima matris mee domne Tarasie et pro seruitio quod michi fecistis et facturi estis et etiam propterea quia dedistis mihi quinquaginta morabitinos aureos et etiam dum uos uixeritis semper habeatis memoriam mei in orationibus uestris in missis uestris in consecrationibus ecclesiarum et in ordinibus clericorum et habent iacentiam predicte uille in loco qui uocatur Barriolum et Aqualatam discurrente riuulo Certoma territorio Colimbriensi. In primis leuat se illud cautum sicut se stremat Barriolum cum Recardanes et inde sicut stremat Barriolum cum Spinele et inde sicut se stremat Barriolum cum Paradela usque in flumen Certoma et inde quomodo diuiditur Barriolum et Agualatam cum Vluaria et inde quomodo diuiditur Agualata cum Sangalios et inde quomodo diuiditur Agualata cum Auelanas de Iusanas et inde quomodo diuiditur Agualata cum Auellanas de Susanas et inde quomodo diuiditur ista Agalata cum Agulata de Susana per Sanctam Eolaliam et inde quomodo diuiditur Agualata et Barriolum cum Borralia et inde quomodo diuiditur Barriolum cum Recardanes unde primitus inchoauimus. Hoc facio mea propria uoluntate et sana mente et integro animo ut ab hac die et tempore sit de iure meo abrasum et in uestro dominio sit traditum et confirmatum peremni euo. Siquis autem quod fieri non credo aliquis homo uenerit uel uenero tam ego quam propinquis seu extraneis qui predicti cauti terminos uiolenter intrare uoluerit VI mille solidos uobis reddere regia potestate cogatur uel successoribus uestris et insuper quantu dampni fecerit quadrupliciter componat et a Sancte etiam Matris Ecclesie gremio sit segregatus et cum Iuda Domini traditore anathematis sententia perpetim puniatur. Facta series cauti XV.o Kalendas Marcii sub Era M.a C.a LXX.a. Ego Alfonsus iam supranominatus hanc cartam propria manu roboraui atque confirmaui †.
Comes Rodericus ts., — Martinus abbas de Petrosa conf., — Fernandus Captiuus alferaz ts., — Ermigius Muniz curie dapifer ts., — Pelagius Gutieriz ts., — Ihoannes Midiz ts., — Suarius Midiz ts., — Gundisaluus Gutierriz ts., — Gundisaluus Ooriz ts., — Didacus Godesteiz ts., — Menendus Alfonsi ts., — Gundisaluus Didaci ts., — Suarius Gutierrici ts., — Aluitus Reccamundiz ts., — Randulfus Zoleimaz ts., — Daniel abbas ts., — Fernandus Gutierriz ts., — Martinus Anazi ts., — Saluador Fernandiz ts., — Petrus Aluitiz ts., — Bernaldus episcopus † conf., — Ihoannes prior conf., — Tellus archidiaconus conf.(a), — Ihoannes archidiaconus conf., — Francus Onorigo Midiz conf., — Midus Pelaiz conf., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Arias episcopus(b) conf., — Ramirus archidiaconus conf.
Suarius diaconus notuit.
I n f a n s † A l f o n s v s.

Aparato: 

(a) Última vez em que aparece D. Telo como arcediago; a primeira fora a 8 de Fevereiro de 1120 (documento 295). — (b) D. Aires era um dos bispos moçárabes. Cfr. nota (c) no aparato do documento 12.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.