Ego Ihoannes presbiter timens diem mortis mee sic disponere iussi substantiam meam

Cartulário:

Nº Documento: 
0113
Fólio: 
54r-54v
Data do documento
Nota: 

Este texto, embora não esteja datado, não deve andar muito distante do ano de 1137, altura em que estão presentes o prior João, os diáconos Nicolau e Pedro e o subdiácono João, confirmantes do documento 179.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Quoniam in hac uita quasi hospites sumus et nemini nostrum ultimum diem scire est datum idcirco ego Ihoannes presbiter timens ne a presenti uita quasi insensuatum animal intestatus recedam iubeo disponere substanciam meam sicut inferius scriptum est. Audiui enim Dominum in euangelio dicente: "Vigilate quia nescitis diem neque horam"(a) et Augustinus: "Diues cum dormierit nichil secum affert"(b) talia et huiuscemodi plura sepissime legens si forte in hac uia fatis concessero mando dare illas domos pro quibus feci aliam domum ante portam canonice Sancte Marie ad Michaelem uidelicet diaconum et nostrum consotium quas habet in uita sua et post obitum suum in memoria nostri uni ex consociis eas relinquat et ita succedentibus sociis perpetuo fiat aliam uero domum pro qua dedi Petro abbati XX morabitinos relinquo Petro Menendi pro XX morabitinos et si ego mortuus fuero socii Sancte Marie si eam uoluerint habere reddant Petro Menendiz XX morabitinos ad Michaelem supradictum medietatem unius uinee que est in Alkara pro sua mula quam mihi acomodauit. Aliam uero medietatem mando dare Eugenie, Petro et Ihoanni relinquo illam hereditatem nomine Viminariola Petro Menendiz per manum prioris et sociorum pro qua in primis det sociis Sancte Marie X morabitinos et meo magistro III morabitinos et liberet VI captiuos pro remedio anime mee et mee matris cuius fuit illa hereditas ad sedem Sancte Marie totam illam hereditatem de Sancto Martino de Paliaes. Quisquis uero sociorum uel extraneorum cuiuscumque persone sit qui hoc meum factum in aliquo dissipare temptauerit excommunicationi subiaceat et quantum alienari presumpserit ei qui uocem impulsauerit in duplum exsoluat et principi patrie similiter.
Ego Ihoannes presbiter manu mea roboro †, — Martinus presbiter Clemente conf., — Petrus diaconus Li conf., — Petrus diaconus Ihoannis conf., — M. diaconus conf., — Ihoannes prior conf, — Nicholaus diaconus conf., — Iho[a]nnes subdiaconus conf., — Ihoannes subdiaconus conf.
Suarius diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam". — (b) Não é de Santo Agostinho esta frase, mas sim de Iob 27, 19: "Diues, cum dormierit nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inueniet". O bispo de Hipona, de facto, comentou nas suas Annutationes in librum Iob aquela passagem, o mesmo tendo feito S. Gregório nos seus Moralia in Iob, I. 18, § 18, 1.9.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.