Carta pacti uel placiti ad abbatem de Vaccaricia

Cartulário:

Nº Documento: 
0153
Fólio: 
80r-80v
Data do documento
Ano: 
1045
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti quod corde credimus et ore proferimus. Credimus Patrem Ingenitum Filium Vnigenitum Spiritum Sanctum ab utroque procedente Filium solum carne de Virgine suscepisse et in mundo pro salute omnium in se credentium uenisse et de Patre Spiritu Sancto nunquam rececisse quia ipse dixit: "Ego et Pater unum sumus et qui me habet et Patrem habet et qui me uidet et Patrem uidet"(b). Item dixit: "Celum michi sedis et terra scabellum pedum meorum"(c) in celum angeli tonant trinitatem adorant et in terra omnibus predicabat dicens: "Ite uendite omnia que possidetis et date pauperibus et uenite sequimini me" et iterum: "siquis uult post me uenire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me", "et ubi qui plus uiderit patrem aut matrem uxorem filios et omnia que cum mundo transeunt plusquam me non est me dignus"(d) et iterum: "qui odit patrem aut matrem, uxorem aut filios agros uel uineas aut omnia que possidet etiam et animam suam propter me non est me dignus"(e). Proinde melius est multoque melius mundum calcare Christum audire eu[an]g[e]lium implere uitam beatam cum angelis in eternum et per omnia secula seculorum possidere pro hac diuino ardore accessit ecce nos omnes qui subter notati sumus pactum uel placitum facimus Deo et tibi patre nostro Tudeildus abba ut secundum editum apostolorum et regulam martirii secuti sancta patrum precedentium sanxit auctoritas uno in cenobio Christo nos precedente habitemus et quicquid pro salute animarum nostrarum annunciare, docere, arguere, increpare, imperare, excommunicare uel emendare uolueris humili cordis et intenta mente desiderio ardente diuina gratia opitulante inexcusabiliter Domino facere omnia adimpleamus quod sit aliquis ex nobis contra regulam et tuum preceptum murmurans, sussurrans, contumax, inobediens uel calumniator fuerit tunc habeas potestatem omnes in unum congregare et lecta coram omnibus regula populare puplice probare et flagellare uel excommunicare secundum intuitum culpe nostre unusquisque nostrum reatui suo coniunctus suscipiat promittamus etiam Deo et tibi patri nostro Tudeildo abbati ut ex nobis aliquis sine benedictione de fratribus aut tuo imperio peruintium ad aliqua loca ad habitandum transire uoluerit habeatis potestatem incautam eius persequi uoluntatem qui hoc temptauerit et conprehensum ad regule sesum reduceret. Et si aliquis deuendere uoluerit eum presbiter aut monacus aut quislibet et laicis et uestram munitionem uiderit uel auderit et ita alterius apud se eum retinere uoluerit communicatio illius irrita sit a diabolo et participio illius cum Iuda traditore sit in inferno et in presenti seculo excommunicatus permaneat ab omni cetu christianorum qui hoc fecerit. Siquis sane ex nobis quod ualde exequatur regula aliquis occulte consilium cum parentibus iermanis filiis cognatis uel propinquis uel cum quolibet extraneis adprehenditer sine benedictione abbatis uel sancta commune regule habeas potestatem super nos in unumquemque qui hoc temptauerit pro regulari disciplina corripere et acerrime flagellare ut nos tibi discipuli et ad hoc tibi filii humiles obedientes in omnibus recognoscas et Christo sine macula nos offeras. Nodum die erit XI.o Kalendas Octobris Era LXXX.a III.a superacta millesima. Petrus frater manu mea conf., Randulfus presbiter manu mea conf. †.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad. — (b) Io. 10, 30: "Ego et Pater unum sumus"; Io. 14, 9: "Qui uidet me, uidet Patrem...". — (c) Act. 7, 49: "Caelum mihi sedis et terra scabellum meorum". — (d) Mat. 19, 21: "Ait illi: «Si uis perfectus esse, uade, uende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et ueni, sequere me»". Cfr. Mat. 10, 38; 16, 24; Marc. 8, 34; Luc. 9, 23: "Si quis uult post me uenire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me". Io. 14, 9: "Qui uidit me, uidit Patrem"; cfr. Mat. 10, 37-39 e Io. 10, 30. — (e) Mat. 10, 37-39: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui inuenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam". No texto em uez de odit deuia ser amat, incluindo non fica o sentido correcto.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.