Cautum de orta cum illa Mata et de Tamengos cum uilla que dicitur Aguiin ad priorem Ihoannem et canonicos

Cartulário:

Nº Documento: 
0159
Fólio: 
83v-84r
Data do documento
Ano: 
1140
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Alfonsus diuina concedente clementia rex Portugalensium et nepos domni Alfonsi totius Ispanie imperatoris illustris consulis domni Henrrici et regine domne Tarasie filius nulla necessitate compulsus sed prompta ac beniuola uoluntate et diuino amore commotus facio cautum sedi Sancte Marie Colimbriensi et uobis domno Ihoanni eiusdem sedis priori et canonicis uestris ad illas uillas uestras que sunt de iure et potestate Sancte Marie atque sic nominantur: uilla scilicet que dicitur Orta cum illa Mata et Tamengos cum uilla que dicitur Aguiin hoc autem cautum facio pro remedio anime mee et parentum meorum et pro seruitio quod michi fecistis et propterea quia dedistis michi LX.a morabitinos aureos maxime uero ut mei memoriam et parentum meorum in uestris orationibus semper habeatis cauto itaque prenominatas uillas cum introitibus et egressibus suis cum adiacentiis et pertinentiis terminis aquis et pascuis et cum omnibus que ibi ad prestitum hominis sunt sicut clauduntur his subscriptis terminis in primis sicut disterminatur per Montem Aureum cum Anadia deinde per illam barrosam sicut diuidit cum Quintanela quomodo uadit per illud cacumen serre et spartit cum Mozarros et Carrazedi deinde uenit ad Carnadelo diuidendo cum Vaccaricia postea determinando per illam stratam cum Morongonus et uadit per aliam stratam antiquam usque ad Portum de Candenaira post hec uero quomodo uenit diuidendo cum Ventosa deinde cum Arinios per illam Vultureiram quomodo uadit per illam stratam ad Poldrin usque ad Mamulas Asinarum et diuidit cum Bolio et Villarino deinde uadit ad Fornum Tegularum et determinat cum Oes per Ataigia ueniendo per illud iter usque ad archam antiquam et ferit in Certoma. Hoc uero cautum facio et confirmo bona uoluntate sana mente et integro animo ut scilicet quicquid ibi mei iuris erat uel siquid ad regiam potestatem pertinebat ab hac die de meo iure et de omni regia potestate auferatur omnino et semper atque in uestro dominio sit traditum et confirmatum a modo et in sempiternum. Siquis uero quod fieri non credo uenerit uel uenero tam ego quam propinquus seu extraneus quisquis fuerit qui predictum cautum irrumpere seu aliquid inde auferre uel diminuere seu uiolenter intrare presumpserit VI mille solidos bone monete uobis regia potestate reddere cogatur et quantum dampni fecerit quadrupliciter componat insuper Sancte Matris Ecclesie sinu et a consortio fidelium separetur anathematis sentencia percussus et cum Iuda traditore in inferiora tartari dimersus infinita incendia gehennalia paciatur cum diabolo et angelis eius sine fine puniendus. Facta est huius carte firmitudo mense Iulio Era M.a C.a LXX.a VIII.a. Ego Alfonsus Portugalensium rex in presentia testium idoneorum hoc firmamentum manu propria roboro et confirmo †.
Pro testibus: Petrus eiusdem ecclesie prior conf., — Menendus archidiaconus Ramiriz conf., — Velascus archidiaconus conf., — Petrus magister conf., — Petrus diaconus conf., — Egas Muniz curie dapifer conf., — Garsia Menendiz speculator regis conf., — Menendus Alfonsus speculator regis conf., — Ihoannes Braccharensis archiepiscopus conf., — Bernardus Colimbriensis episcopus conf., — Martinus archidiaconus Arias conf., — Dominicus archidiaconus conf., — Petrus Menendiz uicarius Colimbrie conf., — Fernandus Gutierriz conf., — Suarius Tizon conf.
Data carta et roborata apud Vimaranes III.0 Nonas Decembris.
Portvgalensivm rex .
(Sinal) Hoc est signvm regis Alfonsi †.
Petrvs cancelarivs .

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.