Testamentum de hereditatibus que sunt in Rial et in Gondeuadi ad Vaccaritiam et ad Lezam

Cartulário:

Nº Documento: 
0154
Fólio: 
80v-81v
Data do documento
Ano: 
1055
Mês: 
7
Dia: 
9
Nota: 

O editor do vol. I do L. P. escreveu Era LX.ª II.ª I super millesima. No entanto, este cartulário traz Era LX.ᵘ.ª III.ª super millesima. Isto advém do facto de o editor ler X (10) em vez de X.ᵘ (40). Assim, este documento é da Era 1093 (ano 1055) e não da Era 1063 (ano 1025).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 114 (= Cópia B).

(a) Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis, sanctisque martiribus, sanctique sanctus Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite, Sancte Marie Virginis, Sanctorum Petri et Pauli, Sancti Iacobi apostoli, Sancti Ihoannis apostoli quorum baselica cernitur in loco predicto monasterium Vaccariza et Leza subtus mons Buzacco et Custodias, riuulos discurrentes Certume et Leze, territorio Portugalensi et Colimbriense, quos patronos habere uellimus et propagatorem uel intercessorem apud pium Redemptorem desideramus, cor pandimus famulum uestrum uel seruorum Dei Tructino, cum peccatorum nostrorum mole depressos non usquequaque disperatione deicimur, qui etiam conscientie reatum nostrum criminis sepe pauescimus ut per uos, etiam Deum sanctissimus martirum reconciliare mereamur a Domino, quia scriptum est: "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(b). Et ideo nos, cum omni affectu mentis atque operis, ipsa nostra deuotione adimplendo procuramus, quia per plurimis annis cogitamus, modo adimpleuimus. Ideo, nos superius nominati Tructino, placuit mihi, sana mente integroque consilio, mente perfecta pacisque uoluntas, ut adimplere lex quod gloriosi principes nostri constituerunt, una cum ortodoxis uiris illustris presago spiritus plene cale rectis proculdubio declararunt hereditatem, ad propinquis et extraneis uel unusquislibet, personis, ut unusquisque de rebus suis cuiuslibet personis, cum omni robore et perfectum firmitatis habere, tradere liceat. Et ideo, pertimescentis diem iudicii, magni nec repentine mors sub occasione in nobis debeamus, placuit mihi ut faceremus ad ipsius locum et sanctorum altariorum, iam superius nominati, et ad uos, Habitura, abba, et Randulfus, presbiter, et Ildras, prepositus, et fratribus uestris qui sub huius regimine sunt in ipsos locos, cartulam testamenti semel benefacti, de hereditate nostra propria, quam habemus de comparatela nostra diue memorie, quicque nunc habemus in uilla quam uocitant in Rial et in Gondiuadi, hereditate de Godina integra, in ipsas uillas, hereditate de Godesteo integra, quas comparauimus de dominis suis, de comite Gundisaluo Froilaz et de coniuge sua domna Ermesinda, de hereditate de Egas Sarrianiz et de coniuge sua, Argielo, medietatem integram, et de hereditate de Canaue medietatem integram, que comparauimus illa de comitissa domna Tuta et de filia sua, domna Lupa, et hereditate quas comparauimus de Sindilo et de suos filios, pro persolta de ipsas dominas(c); ipsas hereditates, quomodo diuidemus per suos terminos antiquos, et ipsas uillas et ipsas medietates habent iacentiam subtus alpe mons Custodias secus riuulo Leza, territorio Portugalensi. Damus ipsas hereditates atque testamus, cum bona mente et propria nostra uoluntate, siue et alias que hodie in die ganare et augmentare potuerimus, siue et omnem ganantiam quod agimus et augmentare potuerimus, in qualibet ganantia de quantum ad prestitum hominis est; aut post obitum uero meum, habeatis et possideatis ubicumque illum potueritis inuenire, iuri quieto, uos, domnus Aluitus abbas et Randulfus presbiter et prepositus Ildras et fratribus uestris, uel cuius ipsos nominatos, in iure suo permaneant. Siquis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus uel uenire conauerit, contra hunc nostrum factum, ad irrumpendum uel infringendum, de propinquis uel de extraneis, uel quilibet homo, in primis que domini sunt, fiat excommunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi, fiat separatus; ita et corpus eius non suscipiat terra sed maledicant ei qui meledicunt diei; ipsum quod ausum fuerit contaminare aut inuellere, quadruplum componat, post parte iudicum, auri talenta ter; et hunc nostrum factum fiat irruptum sed in omni tempore plenam habeat firmitatis roborem. Et adicimus in testamento ut istum factum, in quantum fuerit monasterium Leza post parte Vaccariza et de abba et de fratribus ipsius loci Vaccariza, hoc super scriptum ibi deseruiat, per manus ipsius abbatis et ipsius Randulfi presbiteri et illius prepositi Ildras et fratribus suis, qui sub regimine suo fuerint, et si quamuis monasterio Leza ad Vaccariza non deseruierit, hoc nostrum factum semper ad Vaccariza et abbati ipsius loci uel fratribus suis deseruiat in omni tempore. Nodum die quod erit VII.o Idus Iulii in Era LX.v.a III.a super millesima. Truitino, cognamento Halafe, in hac carta testamenti, quam fieri elegimus et manus nostras roboramus †.
Qui presentes fuerunt: Quandila Ianquintiz conf., — Menendus Sentariz presbiter quos uidi, — Cidi Dauid manu mea conf., — Enegus presbiter quos uidi, — Cidi Todemiriz quos uidi, — Miron quos uidi, — Andulfus presbiter quos uidi, — Dolquide Didaz quod uidi, — Christoforus Romarigiz uidi, — Gontadus presbiter quos uidi, — Gotinus ts., — Gondesindo Petris conf., — Truitesindus ts., — Gudesteo ts., — Gunsaluus ts., — Ihoannes ts., — Fafila ts., — Sauarigo ts., — Guterre ts., — Aluitus ts., — Atan ts., — Pelagius ts., — Cidi ts., — Ansero ts., — Menendus ts.
Randulfus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad Vaccaritiam. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (c) Segue-se um espaço em branco correspondendo a cerca de meia linha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.