Testamentum de Rial quod Truitinus testatus est ad Vacariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0114
Fólio: 
54v-55v
Data do documento
Ano: 
1055
Mês: 
7
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 154 (= Cópia C).

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis, sanctisque martiribus, sanctisque sanctos Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite, Sancte Marie Virginis, sanctorum Petri et Pauli, Sancti Iacobi apostoli, et Sancti Ihoannis apostoli sanctorum baselica cernitur in loco predicto monasterium Vaccariza et Leza, subtus monte Buzaco et Custodias, riuulos discurrentes Certume et Leza, terridorios Portugal et Colimbrie, quos patronos habere uellimus et propagatorem uel intercessorem apud pium redemptorem desideramus, cor pandimus famulum uestrum uel seruorum Dei Tructino, cum peccatorum nostrorum mole depresse non usquequaque disperatione deicimur, qui etiam conscienscie reatum nostrum criminis sepe pauescimus, ut per uos, tam Domini sanctissimus misericordiam, reconciliare mereamur a Domino, quia scriptum est: "Veuete et reddite Domino Deo uestro"(a). Et ideo nos, cum omni effectu mentis atque operis, ipsam deuotionem adimplendo procuramus, que pro plurimis annis cogitauimus, modo adimplemus. Ideo nos, superius nominati Tructino, placuit michi, sana mente integroque consilio, mente perfecta pacisque uoluntas, ut adimplerem legem quam gloriosi principes nostri constituerunt, una cum ortodoxis uiris illustris presago spiritus plene cale rectis proculdubio declararunt hereditatem, ad propinquis, extraneis uel unusquislibet, de rebus suis cuiuslibet persone, cum omni robore et perfectum firmitatis habere, tradere liceat. Et ideo, pro timescenti die magni iudicii, nec repentine mors sub occasione in nobis deueniant, placuit mihi ut faceremus ad ipsius locum et sanctorum altariorum, iam superius nominati, et uobis, Aluito abbati, et Randulfo Petro et Ildras prepositus, et fratribus uestris qui sub huius regimine sunt in ipsum locum, cartulam testamenti semel benefacti, de hereditate nostra propria quam habemus de comparadela nostra siue memorie, quique nunc habemus in uilla que uocitant in Rial et in Condiuadi hereditate de Godina integra, in ipsas uillas, hereditate de Goesteo integra, quam comparauimus de dominos suos, de comite Gunsaluo Froilaz et de coniuge sua Ermesenda, de hereditate de Egas Saroniz et de coniuge sua, Argelo, medi[et]ate integra, et de hereditate de Canaue medietate integra, quam comparauimus de commitissa domna Tota et filia sua, domna Lupa, et hereditatem quam comparamus de Sindilo et de suos(b) filios, per persolta de ipsas dominas; ipsas hereditates, quomodo diuidunt per suos terminos antiquos, et ipsas uillas et ipsas hereditates habent iacentiam subtus alpe mons Custodias secus riuulo(c) Leza, territorio Portugalensi. Damus ipsas hereditates atque testamus, cum bona mente et propria uoluntate, siue et alias que hodie in die ganare et augmentare potuerimus, siue et omnem gananciam quam agimus et augmentare potuerimus, in qualibet ganantia de quantum omnis(d) ad prestitum est hominis ut, post obitum uero meum, habeatis et possideatis ubique potueritis inuenire, iure quieto, uos, domnus Aluitus abba et Randulfo et proposito Idras et fratri uestris qui sub regimine regule uestre fuerint, omnia super taxata ab ipso abbate et ab ipsos nominatos et a f[rat]ribus suis, pro remedio anime mee, ut deseruiant ad ipsos monasterios et ad ipsos nominatos, Aluitus abba et Ra[n]dulfo presbitero et prepositus Idras et ad fratribus suis, uel cuius ipsos nominatos, in iure suo permaneant. Siquis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus uel uenire conauerit, contra hunc nostrum factum, ad irrumpendum uel in confringendo, de propinquis uel de extraneis uel qui siue hominem, in primis quod Dominus sunt, fiat excommunicatus sunt ab omni cetu christianorum et, cum Iuda traditore habet participium in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi, fiat extraneus; et corpus eius non recipiat terra sed maledicant ei qui maledicunt diei; ipsum quod ausum fuerit contaminare aut inuellere quadruplum componat et pariet, post parte iudicum, auri talenta ter; et hoc meum factum nunquam fiat irruptum sed in omni tempore plenam habet firmitatem robore. Et adicimus in testamento, ut istum meum factum, in quantum fuerit monasterium Leza post parte Vaccariza et de abba et fratribus suis locum Vaccariza, hoc super scriptum ibi deseruiat per manus ipsius abba et ipsius Ra[n]dufi presbiteri et ille prepositus Ildras et fratribus suis qui sub regimine suo fuerint; et si quamuis monasterio Leza non deseruierit, hunc nostrum factum semper ad Vaccariza uel abba ipsius loci uel fratribus suis deseruiat, in omni tempore. Notum die quod erit VII.o Idus Iulii Era nonagesima III.a super millesima. Truitino, cognomento Falafe, in hac cartula testamenti, quam fieri elegimus et manibus nostris confirmauimus et roborauimus †.
Qui presentes fuerunt: Quintilla Iaquintiz quos uidit, — Enegus presbiter quos uidit, — Cidi Gondemiriz quos uidit, — Mitom quos uidit, — Ra[n]dulfus presbiter quos uidit, — Dolquite Didaz quos uidit, — Christoforus Fromariguiz quos uidit, — Guntado presbiter quos uidit, — Gundesindus Petriz quos uidit, — Truitesendo quos uidit, — Gudesteo quos uidit, — Gunsaluus quos uidit, — Ihoannes quos uidit, — Cidi Dauid quos uidit et manu mea conf., — Fafila ts., — Sauarigo ts., — Gotierre ts., — Aluitus ts., — Atam ts., — Pelagius ts., — Cidi ts., — Anserro ts., — Menendus ts., — Cotino ts., — Menendus Sentariz presbiter quos uidit et manu mea conf.
Randulfus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (b) O último s está adicionado na entrelinha. — (c) Palavra emendada de riuillo. — (d) Palavra emendada de homnis com o h riscado.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.