Agnitionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0140
Fólio: 
71v-72r
Data do documento
Ano: 
1040
Mês: 
8
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 115 (= Cópia B).

Ambiguum quippe non est, sed plerisque manet cognitum atque patefactum est in ueritate, et quod fuit habitante Gundisaluo(a) abbate, in cenobio Vaccariza, cum collegio monacorum et fratrum, et Oseredo Tructesindiz, una cum genitrice sua Vnisco, in cenobio Leza et Vermudi, et fecit illos, gratante animo, ut fecissent testamentum confirmationis ad ipsum locum predictum Vaccariza et ad ipsum patrem, quod in sira lingua nuncupant abba, et ad collegium monacorum uel fratrum suorum, sicut et fecerunt. Et superuallauerunt gentes ismaelitarum super christianorum, et ipso abbate, in amore de fide Christi, fugiuit ante ipsas gentes, et perrexit ad ipsos domnos, adimpleuerunt omnia quod ei promiserunt et, quando uenit ad ipsum locum, inuenit iam domnum Oseredo migratum ab hoc seculo. Et quando peruenit ipse Oseredo ad transitum, per coniurationem ad matrem suam mandauit ut dedisset ipsum testamentum, et ipsas scripturas, et ipsos monasterios in manu de ipso abbate, cum cunctis prestationibus suis, et ipsos monasterios, et ipsas hereditates que iam partitas habebant per colmellos et certas diuisiones, cum omne gens sua; et tenente ipso abbate ipsos monasterios in suo iure, in diebus serenissimi et principis nostri, Adefonsi regis, et comitissa, Tuta domna, qui ipso tempore ipsum comitatum imperauerat. Et post mortem ipsius regis et ipsa comitissa, surrexit filius ipsius regis gloriosissimi, Vermudus princeps et, in eius presentia, perexit ipsa domna cum ipso testamento et cum suas firmitates; et cum ipse abbas confirmauit ipse rex suos iudices et duces et ex tota palatio; et post eius confirmationem, obtinuit eam ipse abbas, iuri quieto, ipsos monasterios cum suis abiectionibus. Et uenit mors ad ipsam domnam Vnisco, et migrata fuisset, in faciem de omni sua progenie, quanticumque propinqui erant, expectauit discussionem iudicii, sicut et lex godorum, docet ubi dicet scriptura: "uoluntas defuncti infra VI menses puplicetur"(b), et omnia quod factum impleatur. Et non dedit licentia nulli propinqui ex progenie sua, nisi ipse abba solum, cum collegio monachorum et fratrum, qui sub sua regula sancta deduxerit, uel cui ille relinquere uoluerit, post huius uite excursum. Et post obitum de ipsa domna Vnisco, surrexerunt omnes propinqui sui et inquietauerunt inde monasterium Veremudi, et peruenerunt inde in concilio ante iudices Menindo Vimariz, Pelagio Sisnandiz, Suarius Galindiz, in presentia comitis Menindo Nuniz et genitrice sua, domna Ilduara; et in eius presentia causatus fuit Odorio Froilaci, in uoce ipsius iam sepe dicti, pro ipso monasterio, contra Toderedo Fromarigiz, qui uocem obtinuit de domna Pala, qui ipsum monasterium obtinebat de manu Tudegildi abbatis, et preuiderunt bene ipsos iudices et ipsi prefati et ipse dux qui ipsum comitatum imperabat, ut sacasset ipse abbas suos testamentos et suas firmitates et perexquisissent ueritatem; et cuius ueritas fuisset leuasset ipsum testamentum et ipsas hereditates, et quando perexquisierunt ueritatem, inuenerunt sicut superius taxatum est, et obiurgauit et confirmauit ipsos iudices et ipsi prefati et ipse dux ipsos testamentos et ipsos monasterios ad ipsum abbatem, cuius ueritas erat. Facta series agnitionis sub die quod erit Idus Augustus Era LXX VIII peracta millesima.
Didacus Tructesindiz quos iudicaui manu mea confirmo, — Pelagius Zamariz quos iudicaui manu mea conf., — Menindus Nuniz manu mea conf., — Menendus Adefonsi conf., — Suarius Galindici conf., — Menendus Guimariz conf., — Toderedus Fromarigiz conf., — Fofo Mauraniz conf., — Dolquito Ordoniz conf., — Sisnandus Paaiz conf., — Tellus Eriz conf., — Erus Menendiz conf., — Lucudus Suariz conf., — Suarius Paaiz conf., — Pelagius Sisnandiz conf., — Pelagius Eirigiz conf., — Gutinus Iben Egas conf.

Aparato: 

(a) Em vez de Tudeildus, nome que vem na parte final e no documento 115. — (b) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. II: De Negotiis Causarum, Titulus V: De scripturis ualituris et infirmandis hac defunctorum uoluntatibus conscribendis, § XII: "Vt defuncti uoluntas ante sex menses sacerdoti uel testibus publicetur".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.