Agnitionis series de Vaccariza

Cartulário:

Nº Documento: 
0115
Fólio: 
55v-56v
Data do documento
Ano: 
1040
Mês: 
8
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 140 (= Cópia C).

Ambiguum quippe non est, sed plerisque manet cognitum atque patefactum est in ueritate, eo quod fuit habitante Tudeildus abba, in cenobio Vaccarice, cum collegio monacorum et fratrum, et Oseredo Tructesindiz, una cum genitrice sua Vnisco, in cenobio Leza et Vermudi, et cepit illos, gratanter animo, ut fecissent testamentum uel confirmationem ad ipsum locum predictum Vaccariza et ad ipsum pater, quod in sira lingua nuncupant alba, et ad collegium monacorum fratrum suorum, sicut et fecerunt. Et superualuerunt gentes hismaelitarum super christianos, et ipse abbas, in amore de fide Christi, fugiuit ante ipsas gentes, et perrexit ad ipsos dominos, et ipsos dominos adimpleuerunt omnia que ei promiserunt et, quando uenit ad ipsum locum, inuenit iam domnum Oseredum migratum ab hoc seculo. Et quando peruenit ipse domnus Oseredus ad transitum, per coniurationem mandauit ad matrem suam ut dedisset ipsum testamentum, et ipsas scripturas, et ipsos monasterios in manu de ipso abbate, cum cunctis prestationibus suis, et ipsos monasterios, et ipsas hereditates, que iam partitas habebant per colmellos et certas diuisiones, cum omnes gens sua; et tenente ipso abbate ipsos monasterios in suo iure, in diebus serenissimo et principem nostrum, Adefonsus rex, et comitissa, Tota domna, que in ipso tempore ipsum comitatum imperabat. Et post mortem ipsius regis et comitissa, surrexit filius ipsius rex gloriosissimo, Vermudus principe et, in eius presentia, perrexit ipsa domna cum ipso testamento et cum suas firmitates; et cum ipse abba et confirmauit ipse rex et suos iudices et duces et ex tota palacio; et post eius confirmationem, obtinuit eam ipse abbas, iure quieto, ipsos monasterii cum suis abiectionibus. Et uenit mors ad ipsam domnam Onisco, et migrata fuit ab hoc seculo, et antequam migrata fuisset, in facie de omni sua progenie, quanticumque propinqui erant, expectaui discussionem iudicii, sicut lex godorum docet, ubi dicit scriptura: "uoluntas defuncti infra VI menses puplicetur"(a). Et omnia quod factum impleatur. Et non dedit licentia nulli propinqui ex progenie sua, nisi ipse abba solum, cum collegio monacorum et fratrum, qui sub sua regula sancta deduxerit, uel cui ille relinquere uoluerit, post huius uite excursum. Post obitum de ipsa domna Vnisco, surrexerunt omnes propinquiores sui et inquietauerunt inde monasterium Vermudi et peruenerunt inde in concilio ante iudices Menendo Vimariz, Pelagium Sesnandiz, Suarium Gaindiz, in presentia comite Menendo Nuniz et genitricis sue, domna Eldora; et in eius presentia causatus fuit Odorio Froilaz, in uoce ipsius iam sepe dicti, pro ipso monasterio, contra Toderedo Fromariguiz, qui uocem obtinuit de domna Palla, que ipso monasterio obtinebat de manu Tudeildus abba, et preuiderunt bene ipsos iudices et ipse prefatus et ipse dux qui ipsum comitatum imperabat, ut saccasse ipse abbas suos testamentos et suas hereditates et perquisissent ueritatem; et cuius ueritas fuisset leuasset ipsos testamentos et ipsas hereditates, et quando perexquisierunt ueritatem, inuenerunt sicut superius taxatum est, et octurgauit et confirmauit ipsos iudices ipse prefatus et ipse dux ipsos testamentos et ipsos monasterios ad ipsum abbatem, cuius ueritas erat. Facta series agnitionis sub die quod erit Idus Augusti Era LXX.a VIII.a peracta millesima.
Qui presentes fuerunt: Menendus Adefonsus conf., — Tolquito Ordoniz conf. †, — Sesnandus Pelaiz conf., — Suarius Pelaiz conf., — Pelagius Sesnandiz conf., — Suarius Gaindiz conf., — Menendus Guimariz conf., — Teoderedus Fromarigiz conf., — Ruofo Mauraniz conf., — Telus Eriz conf., — Ero Menendiz conf., — Lucidius Suariz conf., — Pelagius Eiriguiz conf., — Gutinu Iben Egas conf., — Didacus Truitesindiz quos iudicaui, — Pelagius Zamariz quos iudicaui manu mea.

Aparato: 

(a) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. II: De Negotiis Causarum, Titulus V: De scripturis ualiruris et infirmandis hac defunctorum uoluntatibus conscribendis", § XII: "Vt defuncti uoluntas ante sex menses sacerdoti uel testibus publicetur".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.