Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0479
Fólio: 
187v-188r
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
12
Dia: 
4
Nota: 

Este documento é uma versão diversa de A) e B); tem a data de Março de 1118 (Era 1156), o que é inaceitável. As lições A) e B) são da Era M. C. L. X. VI.a, II.a Nonas Decembris (1128, Dez., 4). Sobre estas questões vid. D. R., I, nota XXIV, p. 608-610.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Régios, m. I, doc. 14, or. (?) car.
D) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, cóp. séc. XIII.
E) T. T. — Gav. 11, m. 2, n.º 4, cóp. séc. XIII.

Vid. etiam o documento 63 (= Cópia B).

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, infans Alfonsus, egregii comitis Henrici et regine Tharasie filius, et boni imperatoris Ispanie bone memorie Alfonsi nepos, pro anima patris mei et pro remedio anime mee et pro penitencia quam debeo tenere, Sancte Marie Colimbriensis sedis et uobis, domno Bernaldo episcopo Colinbriensi, dono atque concedo ipsos casales qui sunt in uilla Sancti Petri de Sul, quam scilicet uillam uos habeatis in uestro testamento Sancte Marie Colinbriensis sedis. Et quia altercacio facta fuit, de ipsos casales, inter uos et Didacus Gunsaluiz qui tunc tenebat terra de Alafoen, uolui totam litem et totam baraliam auferre. Ideo placuit mihi, per bonam pacem et uoluntatem, sicut superius resonat, ut darem et concederem et testamentum facerem Sancte Marie Colinbriensis sedis et uobis, domno Bernaldo, episcopo Colimbriensi, uestrisque successoribus, ipsos casales nominatos in uilla Sancti Petri, id est, casal de Benedicto, casal de Monio et casal de Louesendo et casal de Fromarigo, ut habeatis eos in perpetuum et uestri successores. Insuper eciam ipsam uillam Sancti Petri de Sur, quam in testamento habetis cum ipsis casalibus, quos testaui, auctorizo et confirmo per suas terminaciones, quomodo diuidit cum Ansianes et cum Nouales et cum Paules et cum(b) Tabuladelo et cum Arcuzelo et cum Negrelos et cum Idrizes, cum quantum ipse obtinet et ominis a prestitum est, intus et de foris. Siquis, autem, hoc nostrum factum irrumpere uoluerit, in primis sit excomunicatus et cum Iuda traditore dampnatus et non habeat partem in regno Christi et Dei, nisi resipuerit et ad satisfacionem uenerit. Facta donacionis carta mense Marcio, Era M.a C. L. VI.a. Ego, Alfonsus infans, † conf.
Pelagius de Bracara ts., — Menendus Alfonsus ts., — Rabaldus(c) Rabaldiz ts., — Munius presbiter capellanus uidit., — Ego Ermigius Muniz conf., — Menendus Muniz conf., — Fernandus Petriz conf., — Aluaro Rabaldiz ts., — Egas Moniz conf., — Diadacus Gunsaluiz conf., — Hermigius Venegas(d) conf., — Cidi Arias ts.
Suarius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, com o seguinte: Carta de Sancto Petro de Sur quam fecit rex Alfonsus episcopo Bernar[do]. — (b) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha. — (c) O l encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.