Testamentum de Agelanes cum sua uarzena et de monasterio Leza ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0142
Fólio: 
72v-73r
Data do documento
Ano: 
1021
Mês: 
11
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis. Ego Vnisco prolis Menendi et Patrina in Domino Deo eternam salutem amen uobis Todeogildo abbati et fratribus et sororibus habitantes in monasterio Vaccariza concedimus uobis ad ipsum locum Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite et Sancti Iuliani Basilisse et Sancti Martini episcopi et sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium de Leza cum cunctis adiectionibus suis et prestationibus secundum, quod(b) illum obtinuit pater noster Truitesindus et ego Vnisco cum filio meo Oseredo uilla de Egelanes ab integro cum sua uarzena. Leua se ipsa uarzena de arrogio et discurrit sub casa de Launa et plega de longo usque in arrogio qui discurrit de Maniulfo de suo uilar et illa alia uarzena que se leua de illo alio arrogio maior de Maniulfu et fer in ponte petrinea de Leza et de illa alia parte de monasterio leua se de illo monasterio et fer de longo in arrogio et discurrit de casal de Adaulfo et de uilla Eodemir IIII.a integra per suis terminis secundum illam obtinuit auia nostra Trastalo hereditates que iacent in Patrocello et in Saltarios tam de audengo quam etiam in nostras cartas resonat et de uilla Necariede medietatem integram et de illa alia media II.a actabas una Recemondo et alia de Argiuido hereditate de Mala ibi in ipsa uilla idem in ipsa uilla hereditate que fuit de domno Vilifonso ab integro hereditate de Fromosindo ab integro hereditate de Romano V integra de hereditate de Fromarigo V.a integra et in uilla Kaeiros nos[tra] hereditate quam hic habuit frater Sauarigo comparata uilla Manualdi cum omne adiunctionibus suis uilla Pausatella quomodo obtinuit illam auia mea Vistoregia cum uiro suo Galindo Gunsaluiz hened uilla Sunillanes cum omnibus adiunctionibus suis Mitonaelli et Canderedi uillar cum omnibus adiunctionibus suis Caitorelo et alius uilar Toradurio Alduari cum omnibus adiunctionibus suis et una ecclesia uocabulo Sancti Martini. Idem in Manualdi duas partes de ecclesia Sancti Mametis damus uobis atque concedimus ipsud quod in testamento restat ad ipsum monasterium iam supradictum pro remedio anime de uiro nostro Tructesindo et filios(c) nostros Oseredo et Patrina. Damus uobis ad ipsum locum monasterium et ornamenta ecclesie id est librum antiphonalium, librum comitum, libro ordino, sermonum, regula, passionum de Sancti Asciscli usque Sancto Sabastiano, psalterium, crucem, capsam, casula, deolari, amictum et alua et dalmatica et II orales, calicem argenteum cum sua patena signum de metallo et quantum adhuc cum Dei adiutorio augmentare potuerimus in uita nostra post parte ipsius monasterii sit traditum atque concessum. Siquis tamen aliquis homo tam humilior quam inferior seu ex genere nostro hunc factum nostrum quod pro animabus nostris remedium facere procurauimus ex uoto proprio uel in modico conuellere uel usurpare temerarie uel leuiter conauerit quisquis ille fuerit exter ad finis sit anathema marenata multatus ab omni ecclesia catholica seiunctus ad corpore(d) et sanguine Redemptoris separatus in conspectu Dei et apostolorum siue ad agmina martirum excommunicatus ita ut partem in resurrectione prima non habeat sed Iuda Domini traditore hereditet effectus baratri pena iugiter permaneat mancipatus et presenti euo amborum carens lucerne frontibus lumine sit priuatus et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat pro seueritas iuditio et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptio. Nodum die quod erit XII Kalendas Decembris Era L.a VIIII.a. Vnisco in hac serie testamenti quod uolui fieri manu mea confirmo † † †.
Qui presentes fuerunt: Truitesendo Sentariz ts., — Cartomiro Sentariz ts., — Desterigo Patriz ts., — Sauarigo Iustiz ts., — Esmorigo presbiter conf., — Odario Gualiamiriz conf., — magister Enuenando manu mea conf., — Fafila Fromariguiz ts., — Aluitus Gondesindiz ts., — Gudesteo Petriz ts., — Gonderedo ts. — Et de fratribus de illo abbate: frater Floride, — frater Mauran conf., — frater Petrus conf., — magister Dulcidius conf., — magister Gutierre conf.
Menendus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde et de. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) O s encontra-se na entrelinha. — (d) Palavra emendada de corpus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.