IIIª de Osoreu Ramiriz

Cartulário:

Nº Documento: 
0030
Fólio: 
16r-16v
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. doc. 36. No dizer de Rui de Azevedo, os documentos 30 e 36 do L. P. completam-se, pois são um caso —único que até então encontrara em documentos portugueses— de praestaria e precaria. Em seguimento da lição de Paulo Merêa, o mencionado autor supõe que um deles se terá perdido por ter sido entregue ao foreiro e não haver sido registado. Cfr. D. P., IV, p. 24, nota.

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 24, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 267 (= Cópia C).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego, Osoreu Ramiriz, una cum fratre meo Menendo Ramiriz et sorore nostra Sanctia etiam et Iusta, plazum legale et scriptum firmitatis facimus uobis episcopo domno Gundisaluo et(a) uestris successoribus, de uno pedazo de terra quam arrupiuit pater noster Ramirus Osoreiz in testamento de Sancto Martino, ut semper demus uobis inde decimam partem in rationem de toto fructu quam ibi Deus dederit et similiter uestrisque successoribus facimus. Et ipsa terra iacet ultra flumen Mondecum, prope uiam que uadit ad illam Sogeira; et iam terminauit eam Arias Eriz ante uestram presentiam, et alii multi homines uobiscum ibi aderant. Igitur ab hac die semper uestrum maiordomum recoliamus pro domino ipsius terre et decimam fidelem, ut supra diximus, ei reddamus. Si aliquis forsitan ex nobis ad uestrum maiordomum aliquam iniuriam fecerit, uos dicite nobis ut inde nos corrigamus, aut quislibet homo in uestra uice nos inde moneat; et si noluerimus corrigere, ipsam hereditatem perdamus in perpetuum; et quantum male fecerimus per sententiam et ad iudicem Colimbrie reddamus suum iudicatum. Iterum quisquis ex nobis corrigere et emendare uoluerit semper suam rationem de ipsa terra integram habeat. Facta carta mense December Era M. C. L. IIII.a. Nos autem, supradicti fratres, scilicet, Osoreus et Menendus et Sanctia simulque et Iusta, qui hoc plazum et hoc scriptum iussimus facere coram idoneis testibus, cum manibus nostris r † † † † oborauimus et hec signa fecimus(b).
Martinus prior conf., — Eusebius abba conf., — Laurentius archidiaconus conf., — Daniel presbiter conf., — Artaldus, Martinus iudex ts., — Menendus Gundisaluiz ts., — Aluitus Reccamondiz ts., — Saluator Fernandiz ts., — Randulfus Zoleimaniz ts.

Aparato: 

(a) Episcopi, ao cimo da coluna. D. Gonçalo, bispo de Coimbra (1109-1128) aparece aqui pela primeira vez. — (b) Testamenti, ao cimo da coluna.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.