Testamentum de uilla de Seuer et de illius ecclesia

Cartulário:

Nº Documento: 
0139
Fólio: 
70v-71v
Data do documento
Ano: 
964
Mês: 
9
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 135.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est in trinitate unus est uerus Deus siue ob honore Sancti Andree apostoli Sancti Christofori et sanctorum eius quorum baselica esse dinoscitur in uilla que uocitant Seueri subtus monte Zebrario secus riuulo Vauga territorio Portugalense et diuidet hec uilla cum uilla Sancti Martini et cum uilla Palaciolo et de alia parte cum uilla de Silua Scura et cum uilla Nesperaria. E[r]go nos clientuli ac pusilli Sandinus et Gundesindus prolis Suarii et Goldrogodo una cum uxoribus et filiis nostris serui Christi hoc testamentum facere elegimus ac manibus nostris aule uestre offerre curauimus nullius quidem est dubium sed multis manet notum pro idem loco ubi uestre reliquie esse noscuntur et quod habuerunt hanc uillam parentes nostri domno Suario et domna Goldrogodro et diue memorie pro multorum curricula annorum et concederunt eam ad Iacob aba post parte sancta et monastica et pro anima illius requiem. Obtinuit eam ipse abbas et fratribus suis et post obitum eius deuenit in direptione atque destructa permaneat obinde nos iam superius nominati Sandinus et Gundesindus uobis Godesteo et Sandino presbitero et fratribus uestris placuit nobis ego animo integroque consilio ut faceremus uobis textum scripture testamenti et concessionis de ipsa uilla de supernominata Seueri cum ecclesia(a) et cum omne sua prestancia domus cum intrinsecis suis terras ruptas atque baruaras, arbores fructuosas uel infructuosas aquis aquarum exitum et regressum. Omnia que ad prestitum hominis est in ipsa uilla concedimus pro animabus parentum nostrorum et nostrarum sicut eam obtinuerunt parentes nostri ita et nos cuncta uobis concedimus post parte sancte ut habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestra qui in uita sancta perseuerauerint adicimus uobis etiam huic loco IIII.a de uilla de Pinitello quantum ibidem obtinuerunt parentes nostri et est ipsa uilla inter uilla de Ceterina et uilla de Idolo subtus monte Gabro secus riuulo Vauga territorio Visense ut ibidem deseruiat ad ipsum locum pro animabus nostris Deo seruicium modo uero ratione seruata ut de hac re nichil inde ualeatis extraneare nec ad principem nec ad pontificem nec ad ullum hominem nisi ut diximus. Habeatis uos et omnis posteritas uestra que uiam monasticam deduxerint et fratribus uestris qui in ipsum locum sub regimine et sub manibus uestris habitare uoluerint firmiter possideant ita ut de hodie die et tempore omnia que de sursum resonant sint de iuri nostro abrase et in uestro iure uel dominio sit tradita atque concessa habeatis uos et omnis posteritas uestra qui uestram hereditatem possiderint. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus an nos an filii uel nepti nostri uel quilibet homo qui uos pro hoc munusculo genitoris nostri et nostre uos inquietare uoluerint que nos a parte uestra auctorizare et deuendicare non potuerimus aut noluerimus pariemus uobis pars nostra parti uestre omnia que sursum resonat duplatum uel quantum a uobis fuerit melioratum et insuper maledictio Christi sustineat et portas inferni possideat et cum Iuda Christi traditore partem habeat in eterna dampnatione et pariet post parte iudicum auri talentum unum et hec cartula testamenti plenam habeat firmitatem. Nodum die VII.o Kalendas Octobris Era M.a II.a regnante Rannimiro principe prolis Sanctii regis. Primus abba cum collegio fratrum [L]urbanensium manu mea conf., Sandinus Soariz in hac scriptura testamenti quod fieri uolui manu mea conf., Gundesindus Suariz in hac scriptura testamenti quod fieri uolui manu mea conf.
Matheus ts., — Velascus Nunniz ts., — Berenaldus ts., — Zamario ts., — Manioi ts., — Ebraham ts., — Adulfo ts., — Fralengo ts., — Mauran ts., — Abaiub ts., — Trasmundus ts., — Froila presbiter ts., — Arias presbiter ts., — Tardenadus presbiter ts., — Gaudila presbiter ts., — Fonsino conf., — Balderedo presbiter ts., — Pantalio presbiter ts., — Blatus abba manu mea conf., — Randulfus abba conf., — Aluitus presbiter conf., — Adefonsus presbiter ts., — Donnon presbiter ts., — Teudila presbiter ts., — Atanagildo presbiter ts.

Aparato: 

(a) Na margem direita, em letra posterior: Testamentum de uilla de Seuer cum eclesia.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.