Testamentum de hereditate que est in uilla Recardanes que fuit de Atanagildo facta colactioni monasterii Vacarize

Cartulário:

Nº Documento: 
0124
Fólio: 
60r-60v
Data do documento
Ano: 
1016
Mês: 
2
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis sanctis Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite et Sancti Iacobi apostoli sanctorum Petri et Pauli et apostolorum Sancti Marti[ni] episcopi et Sancti Iuliani et Baselisse quorum baselice cernitur in loco predicto Vaccaricia subtus mons Buzaco t[er]ritorio Colimbrie prope ciues Arcos. Ob id inde ego famulo Dei Recemundo Maureliz cum peccatorum mole meorum depressus ut uos tam sanctis martiribus reconcili[a]ri merear a Domino et ideo cum omnia et recta mentis atque operis nostra deuotione adimpleuimus ideo iam superius nominato Recemondo placuit mihi sana mente integroque co[n]silio ut facerem uobis Emiliano abbati et collationi monasterii Vacarize qui in uita sancta perseuerauerint cartulam testamenti de hereditate mea quam habeo in uilla Recardanes que fuit de Atanagillo et postea dedit michi sua filia Adosinda medietate de illa per mea carta et meo precio quot in karta resonat. Do uobis ego Recemundus medietatem de illa et medietatem de alia quas comparaui de Genilo per suos locos et terminos antiquos in montes, in fontes exitus montium regressus ad domos habeatis firmiter et teneatis eas et habet ipsa uilla iacentia ripas Vauga subtus monte Alcoba habeatis et possideatis firmiter et possideatis eas uos et omnis posteritas uestra que in uita sancta perseuerauerit, iuri quieto, domos, cubas, cubos et omnes intrinsecus earum que ad prestitum hominis medietatem de quanta in mea carta resonat et deuindigare potuerit. Et qui ergo quod superius resonat irrumpere temptauerit filius, nepos, fratribus nostris uel progenie nostre in primis sedeat excommunicatus et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit reus et cum Iuda traditore habeat participium in eterne dampnationis pena et insuper pariat duo auri libras talenta quogatur exsoluere. Facta carta testamenti nodum die quod erit IIII.o Idus Februarii Era M.a L.a IIII.a. Recemundus in hac cartula testamenti manus meas roboro † pro remedio anime mee.
Qui presentes fuerunt: Atam Ascarigiz conf., — Menendo Odariz Ansoredo conf., — Aluarus abbas conf., — Ero Gundisaluiz conf., — Suario Gundisaluiz conf., — Didago Donaniz conf., — Aluito Brafeme conf., — Gundesindo Aluariz confirmo, — Kediselo Kediseliz confirmo, — Diago Beneas confirmo, — Castemirus abbas confirmo, — Ederonio Aluitiz confirmo, — Ihoannes Aben Salamon confirmo.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra posterior desde facta.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.