T. VI

Cartulário:

Nº Documento: 
0033
Fólio: 
18r-18v
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
3
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. os documentos 28 e 32.

(a) Inluminator omnium fidelium Deus oriens uisitator et splendor lucis eterne et sol iusticie qui celorum contines tronos et abissos intueris qui es rex regum et Dominus dominantium qui trinus in personis et unus in deitate qui uenisti redimire hominem qui de limo formaueras et dedisti eis lumen ut uiderent te qui in tenebrarum penis erant constituti et uenturum speramus iudicare omnes homines et redderes unicuique secundum opera sua quod gessit. Idcirco ego Petrus abba in tuo amore Christe et in tuo timore et in ueneratione omnium sanctorum qui tibi ab origine mundi usque nunc placuerunt offero ad ecclesiam Sancti Martini que est fundata in territorio Colimbrie discurrente flumen Mondecum ad partem Occidentalis meam terram que habeo in illo Campo de Apresuria et habet iacentiam inter Portu de Arenas qui(b) est ab Oriente et de altera parte Talaueir qui est ab Occidente et a parte Aquilonis uia puplica et a parte Australi illo monte de Antuniol et centum et quindecim passales in longo et in amplo aliud(c) tantum hoc testamentum feci per auctoritatem et iussionem uenerabilis(d) principis(e) domni Sisnandi in cuius diebus ea ganaui Deo auxiliante ideo timente me diem ultimum et tremendum iudicium et peccatorum meorum mole(f) ualde depressum sed non usquequaque disperatione deicior sed etiam per merita et intercessionem uenerabilium sanctorum Dei redemptionem anime accipere spero quia scribtum est: "redime te homo dum uiuis(g) dum precium in manu tenes et ne differas de die in diem quia mors non tardat"(h) et alibi "uigilate itaque quia nescitis diem neque horam"(i) sicut ait Iob: "lignum aridum in qua parte ceciderit ibi manebit"(j) propheta ortante(k) qui ait "tu autem Domine in eternum permanes et tu es super omnes principes et tue sunt(l) diuitie et gloria quum nos omnes peregrini et ospites sumus super terram et omnia que de manu tua accepimus damus tibi quia te igitur credimus uidere in terra uiuentium"(m). Factum et confirmatum hoc meum testamentum ad supradictam ecclesiam Sancti Martini Era M C XXV pridie Idus Marcii, temporibus Adefonsi imperatoris. Et si forsitan aliquis homo hoc quod in testamento isto confirmatum est in(n) aliquo conuellere aut auferre aut commutare aut extraneare in aliam partem conauerit quisquis ille fuerit sit extraneus a Deo et a sanctis eius et cum his qui in penas inferis habeat societatem et insuper hoc quod in testamento resonat componat in duplo.
Ego Petrus abba qui hoc de toto corde offerens Deo in honore Sancti Martini manu propria confirmo, — Ego Sesnandus consul Colimbriensis manu mea scripsi et roboraui, — Ego proconsul Menendus confirmo, — Iohannes Gunsendiz conf., — Garcia Eniguiz conf., — Maruan Menendiz conf., — Floriti Godiniz conf., — Tructesindo Tructesindiz conf., — Sueiro Aluitiz ts., — Michael Toderediz ts.
Ramirus prioris Vaccaricense cenobio scribsit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, em letra posterior: Testamentum Petri abbatis in quo ofer ecclesie Sancti Martini hu a terram que est in Campo. E na margem direita: Testamentum de Portu de Arenis. — (b) No alto da coluna: episcopi. — (c) A letra u encontra-se adicionada na entrelinha. — (d) A letra s encontra-se adicionada na entrelinha. — (e) A letra s encontra-se adicionada na entrelinha. — (f) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha. — (g) Palavra emendada de uiues com o e sopontado. — (h) Ecli. 5, 8: "Non tardes conuerti ad Dominum, et ne differas de die in diem"; ibid., 14, 12: "Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur"; ibid., 20, 12: "Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum". — (i) Mat. 24, 42-43: "Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus uester uenturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora, fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam"; Marc. 13, 33-37: "Videte, uigilate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui pergere profectus reliquit domum suam et dedit seruis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut uigilaret. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate!"; Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam"; Luc. 12, 39: "Si sciret qua hora fur uenerit"; 1 Tess. 5, 2: "Dies Domini sicut fur in nocte, ita uenerit"; 2 Petr. 3, 10: "Adueniet autem dies Domini ut fur"; Apoc. 3, 3: "Veniam ad te tanquam fur, et nescis". — (j) Ecli. 11, 3: "Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lingum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit". — (k) Palavra emendada de orate. — (l) Palavra emendada de est. — (m) Psal. 101, 13: "Tu autem, Domine, in aeternum permanes"; Hebr. 11, 13: "et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram"; 1 Paral. 29, 12: "De te sunt diuitiae et gloria, tu dominaris omnium."; Sal. 26, 13: "Credo uidere bona Domini in terra uiuentium". — (n) No alto da coluna: testamenti.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.