Carta dimissionis de hereditate que dicitur Penna et de Purtunias

Cartulário:

Nº Documento: 
0214
Fólio: 
108r
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
7
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 569 (= Cópia C).

In Christi nomine. Ego, Aluitus, et uxor mea, Susanna. Placuit nobis faciamus tibi, Gundisaluo Recemondiz, cartam dimissionis, de hereditatibus quas uocantur Penna et Portunias, quantum nobis inde ueniebat ex parte matris nostre. Et deuenimus inde ad iudicium, ante domnum iudicem Arianum, et iudicauit ut dedisset ipse, prenominatus Gundisaluus, sacramentum, sicut et dedit, et fecissent ei dimissionem ut, nec Aluitus, neque aliquis homo in sua uoce, aut de uxore sua, inquirat illam partem de ipsis prenominatis uillis. Et, si aliquis ausus fuerit irrumpere hunc scriptum dimissionis, quantum auferre temptauerit, tantum in duplo uel triplatum componat; et hoc scriptum semper obtineat uigorem. Facta dimissionis carta IIII.o Nonas Iulii, Era M.a C.a X.v.a IIII.a. Ego, Aluitus, una cum uxore mea, tibi, Gundisaluo, in hanc cartam dimissionis manus nostras roborauimus † †.
Anaia Vistariz ts., — Midus Soariz ts. — Menendus Vizoiz ts., — Iohannes Ciprianiz ts., — Godinus Froiaz ts.
Daniel presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.