Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0218
Fólio: 
109v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 36, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. i, cóp. vis. trans.

Vid. etiam o documento 506 (= Cópia D).

Sub Christi nomine. Ego, Ramiru, et frater meus, Muninus, filius Adosinda, facimus cartam uendicionis uobis, domno Iohanne Gunsendiz, et uxori uestre, Exemena, de uillis Sala et Lagenosa et Spodemir et Amaral. Vendimus uobis, de ipsis hereditatibus, nostros quiniones. Et habemus ipsas hereditates ex parte auunculi nostri, Beroi. Vendimus uobis illas, sana mente, neque pertimescentis metum, nec suadentis articulo sed propria nostra accessit uoluntas. Accepimus de uobis, in precium, VIIII modios, quia tantum nobis complacuit, et de precio illo aput uos nichil remansit in debitum. Et habent iacencia, subtus Montem Retundum, terrictorio Alafonen, discurrente ribulo Sur. Si, igitur, quilibet uir aut mulier, de propinquis uestris aut de extraneis, uel ego uenero, qui hoc nostrum factum irrumpere temptauerit, et nos in concilio deuindicare uel auctorizare uobis non potuerimus aut noluerimus, tunc, stricti legali iudicio, duplatis supradictis hereditatibus uobis reddamus, de nostris propriis facultatibus, ut uos semper eas obtineatis in pace. Facta carta uenditionis mense Iunuarii, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego, supradictus Muniu, et Ramirus, qui hanc cartam facere iussimus, manibus nostris roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt et sunt testes: Petrus ts., — Pelagius ts., — Pelagius ts., — Suarius ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.