Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0219
Fólio: 
109v-110r
Data do documento
Ano: 
1118
Mês: 
2
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 28, or. vis. trans.

In Dei nomine et eius misericordia. Hec est carta uendicionis quam facio ego Ceseiro uobis domna Exemena de hereditate mea propria quam habeo in uilla quam uocitant Villa Noua subtus montem Fuste terrictorio Allafoen discurrente riuulo Baroso. Et habui ipsam hereditatem de comparadela quam comparaui de Honorifica. Do uobis de illa uilla tota decimam integram per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire et accepi pro ea de uobis precium X modios tantum mihi bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit ita ex hoc die sit ipsa hereditas de meo iure abrasa et in uestro iure sit tradita uel confirmata. Habeatis uos illam hereditatem firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et si aliquis tamen quod fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerim hanc cartam ad inrumpendum et ego in concilio deuendicare aut auturgar non potuero aut noluero aut uos in uoce mea quomodo pariam ad uos illam hereditatem duplatam uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis III.o Nonas Februarii, Era M.a C.a L.a VI.a. Ego supradictus Ceseiro uobis domna Exemena hanc cartam uendicionis manu mea robor † o.
Qui presentes fuerunt: Vermudus ts., — Menendus ts., — Martinus Caluus ts., — alius Menendus ts.
Didacus Venegas denunciaui.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.