Agnitio firmitatis

Cartulário:

Nº Documento: 
0304
Fólio: 
137r
Data do documento
Ano: 
1162
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Noscant tam presentes quam futuri quoniam ego Gunsaluus Alfonsus feci hoc firmitudinis scriptum domno Michaeli Colimbriensis episcopo sedis et eiusdem sedis conuentui uidelicet de tercia parte tocius hereditatis mee quam habeo in Mortaaga tam de aralibus siue casalibus quam de uineis et castaneis ceterisque arborum generibus propterea uidelicet quia dimisit mihi calumpniam quam faceram contra suum archidiaconum. Tali scilicet pacto ut prefatam meam hereditatem omnia uita mea lucrarer et numquam ipsius hereditatis terciam a predictam Colimbriensi sede alienare uel alicui uendere siue donare quocumque modo auderem. Quod si facerem iterum prenominatam calumpniam reddere cogeret et iterum excomunicatus et a consorcio christianorum sicut primitus alienatus existerem. Quapropter spontanea uoluntate presens scriptum facere iussi et coram idoneis testibus manibus propriis roboraui et hec signa feci †. Facta carta firmitatis mense Aprilis, Era M.a CC.a.
Qui presentes fuerunt: Martinus Pelaiz ts., — Pelagius Caluus ts., — Suarius scriba ts., — Petrus Menendiz ts., — Iohannes Venegas ts., — Pelagius Petriz ts., — Fernandus Martiniz ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.