Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0392
Fólio: 
162v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
12
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Hec est carta donacionis quam feci ego Teodomirus presbiter tibi amite mee Gotina de kasa quam habeo in Colimbria iusta Sanctum Petrum et de quarta da uinea quam conparaui ego ex illa sede Sancte Marie et de medio de illo pane qui inter te et mea tiu Monia et illo molino inter te et filio Gunsaluuo quod emi de Dona integro ut habeas post obitum meum totum integrum pro seruicio quod mihi fecisti directum ut habeas tu et filius tuus in uita tua Gundisaluus. Ita post obitum uestrum rotornet se totum Sancte Marie. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit ad hunc factum meum irrumpendum in duplo tibi conponat. Et hunc factum meum firmum habeat roborem. Facta carta donacionis V Idus Decembris, Era M.a C.a XXX VIIII. Et ego Teodomirus presbiter tibi amite mee Gotina hanc cartam donacionis manu mea roboro †. Et hec omnia supranominata ut non habeas licenciam uendendi nec donandi.
Pelagius Gundisaluus ts., — Teodogildus Venegas ts., — Petrus Menendiz ts., — Honorigus Vermuiz ts., — Froila ts., — Gudinus Leuidiz ts., — Suarius Germias ts.
Fernandus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda do documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.