Carta dimissionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0258
Fólio: 
122r
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
6
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta dimissionis et firmitudinis quam iussi ego facere Sancia Ramiriz sedi Sancte Marie Colinbriensi de illa hereditate quam iniuste et contra rectum tenebam de Sancto Martino quam habebam cum Didago Derreado. Tali uidelicet pacto ut possideam eam usufructuario in mea uita et post mortem meam remaneat tota predicte sedi Sancte Marie et canonicis ibi morantibus sine ullo herede. Igitur quisquis uenerit siue de filiis meis uel de parentibus aut de extraneis qui hoc meum factum irrumpere uoluerit aut aliquid inde auferre temptauerit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Facta dimissionis carta primo die Iulii, Era M.a C.a LX.v.a IIII.a. Ego Sancia qui hanc cartam uobis scribere iussi coram testibus ro † boro.
Sic quod decima detur in terratico sedi Sancte Marie.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Gonzaluiz ts., — Fernandus Pelaiz ts., — Suarius presbiter Or. adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Dominicus presbiter adfuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.