Carta plantationis unius uine

Cartulário:

Nº Documento: 
0250
Fólio: 
119r-119v
Data do documento
Ano: 
1090
Mês: 
1
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Canonici sedis Colinbrie cum consensu prioris eorum Martini dederunt terram uallatam ultra flumen predicte ciuitatis pertinentem eius sedi et diuiderunt unicuique homini partem ut plantent uineas et cetera us[que] ad V.e annos et in quinto anno diuidant per medium. Et si ipsi canonici nequiuerint illorum medietatem laborare postquam diuiderint ut non dent eam aliis hominibus nisi his parzariis et ipsi ex toto reddant quartam partem de illo uino et si acciderit canonicis uendere illorum partem quanto appreciata fuerit tantum ab illis accipiant et non ab aliis et similiter ipsi faciant. Ecce nomina horum qui illam terram tali pacto acceperunt ab illis canonicis preter bonus carpentarius: Toderedus, Froia Simeoniz, Iohannes Hiariz, Randulfus Zoleimaniz, Christoforus Sidoniz, Ramirus Iohannis presbiter, Ramirus Maruaniz. Facta scriptura Kalendas Ianuarias, Era M.a C.a XX.a VIII.a. Igitur quod si unus ex eis ad illam ecclesiam cucurrerit ut non decimet nec testet nisi predicte sedi.
Qui presentes fuerunt: Martinus Iben Atamati ts., — Pelagius Erit ts., — Maferrig Iben Azzaki ts., — Martinus Iulianiz ts., — Iohannes Quintilaz ts., — predictus prior ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.