Carta uenditionis de uilla Alcarach

Cartulário:

Nº Documento: 
0284
Fólio: 
129v-130r
Data do documento
Ano: 
1127
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Suario Guterriz et uxor mea Eluira tibi Saluatori Alcarrac et uxori tue Iuste de tercia de una uilla que est in loco qui dicunt Alcarraces pro precio quod a uobis accepimus scilicet XX morabitinos quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remanssit. Cuius isti sunt termini: in Oriente Creximiris; in Occidente Antosed; in Aquilone Rido Frido; in Africam Ademenam. Damus et concedimus uobis terciam de ipsam uillam et omni posteritati uestre et faciatis de illa quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si forte nos seu aliquis ex uestra gente uel alinea uobis ipsam uillam in nostra uoce auferre uoluerimus uel uoluerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat. Si in concilio auctorizare seu uendicare non potuerimus aud noluerimus in uobis in duplum uobis illam componamus et quantum fuerit melioratam et domino terre aliud tantum. Facta carta mense Nouember, Era M.a C.a LX.a V.a. Nos supradicti qui hanc cartam facere iussimus coram testibus roboramu † † s et hec signa facimus.
Qui adfuerunt: Saluador Dente ts., — Didacus Petriz ts., — Petro Guterriz ts., — Iohannes Almaten ts., — Zaaden ts., — Menendus Zacarias(a) ts.
Iohannes notuit.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.