Carta compositionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0297
Fólio: 
134r-134v
Data do documento
Ano: 
1148
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Hec est carta conposicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Egas Vermudiz uobis episcopo Colimbriensi domno Iohanni de uno casale quod est in terrictorio de Sena in uilla quam uocitant Thoerize scilicet casale filii Menendiz et Taferia. Sciendum uero quod do uobis illud casale ante probos homines pro composicione cauti de Cogia quod disrumperam. Proinde concedo uobis et sedi Sancte Marie Colimbriensi atque uniuersis successoribus uestris prenominatum casale cum introitibus et egressibus suis, cum aquis, pascuis, uineis, domibus, terris cultis et incultis, cum dextris suis et cum omnibus que ad illum pertinent ita quod ab hac die de meo iure sit abrasum et in uestro dominio sit traditum atque concessum hereditario iure atque perhenni et de illo faciatis quicquid uobis placuerit. Si forte quod fieri non credo aut ego aut aliquis in mea uoce uobis aliena tam de propinquis quam de extraneis illud casale uobis aufferre aut a sede Sancte Marie Colimbriensi cui cautum conpono alienare uoluerimus quisquis fuerit pro solo temeritate a regia potestate cogatur donec uobis illud cautum sicut scriptum habetis conponat. Et si ego in concilio illud casale uobis auctorizare et uendicare non potuero aut noluero similiter uobis illud cautum conponam D.os uidelicet solidos bone monete. Facta firmitudinis karta mense Iunio, Era M.a C. LXXXVI.a. Ego Egas Vermudiz qui hanc cartam scribere iussi coram idoneis testibus roboro et hoc sig † num facio.
Qui presentes fuerunt: Saluator Frosendiz ts., — Rodricus Brandiz ts., — Rodericus Diaz ts., — Petrus archidiaconus Arias adfuit, — Iohannes presbiter Petriz adfuit., — Petrus Roiriguiz ts., — Iohannes Pelaiz ts., — Pelagius Brafemes ts., — Pelagius Menendiz ts., — Petrus presbiter Martiniz adfuit, — Pelagius Carualius ts., — Petrus Lauzanus ts., — Egas Aluitiz ts., — Menendus magister adfuit, — Didacus presbiter T adfuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.