Carta dimissionis ad fratres de Vaccaricia

Cartulário:

Nº Documento: 
0148
Fólio: 
77r-78r
Data do documento
Ano: 
1045
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 137 (= Cópia B).

(a) Dominis inuictissimis ac triumphatoribus sanctisque martiribus, Sancti Saluatoris, cum Virgine inclita semper Genitrix, apostolorum, martirum, pontificum, uirginum, confessorum, quorumue dispares et locis diuersis cimiteriis aule sunt nuncupate quorumue hic discribere nequiuimus prolixior conuenit adiungere omnia sanctorum martirum qui de curia celesti, sublimati roseo cruore perfusus, ad officium predicationis electus, uirginitatis glorie coronatus, confessorum floribus adornatus et si que inertia egra mens, hic singillatim scribere nequiuimus, iam infra amena paradisi locum beatitudinis, a dextri ordinis tenere confidimus. Ego, Tudeildus, una cum consensu fratrum meorum de acisterio Vaccariza, cum peccatorum mole depressos, in spe fiduciaque sanctorum non usquequaque disperatione deicimur, qui etiam reatu nostro criminis sepe pauescimus ut, per uos, martires, reconciliari mereamur communem Dominum ac sanctorum omnium cetu, fida supplicatione deposcimus. Et ideo, deuotioni nostre extitit ut, ex uoto proprio abolendis delictis parentorum nostrum, nostrisque delictiscendis criminis sepe pauescimus, ob honorem celsitudinis uestre, concedimus ad istos nominatos Petrus frater et electus presbiter et Tudeildus presbiter et Arias presbiter et Lucidius et Randulfus presbiter, et quantuscumque in nostrum pactum roborauerint; et post obitum nostrum elegimus in patrono isto Ra[n]dulfus presbiter inquit bonus fuerit et in uita sancta perseuerauerit, in iuri et in suo arrugio deseruiat. Et pro consensu de abbate et de fratribus de Vaccariza, concedimus uobis ipsum arcisterium Leza, cum cunctis aiectionibus et prestationibus suis, sicut ad nos domna Vnisco et domno Oseredo pro testamento ad nos concesserunt, et sicut in ipso testamento priore resonat. Et ibi adicimus acisterium Anta, uocabulo Sancti Saluatoris et Sancti Martini episcopi et comitum eorum, cum omnibus aiectionibus et prestationibus suis et uilla de Pausada que in nostras scripturas resonant, et de uilla Custodias medietatem integram et X.a, sicut nobis illa concessit domna Crastina, et in Foze de Leza, nostras salinas, quas ganauimus et comparauimus, et in nostras scripturas resonat. Concedimus uobis omnem rem nostram, sicut sursum taxatum est; post parte uestra sit tradita atque concessa, ut ad seruorum uel ancillarum Dei, aduenam, pupillum, hospitum, peregrinis, uel ubi in uita sancta perseuauerint, habeant et possideant, sicut nos docet lex propheta: "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(b) et iterum: "Quod de manu tua accepimus, dedimus tibi, quia peregrini et hospites sumus super terram"(c), quia dicit in Libro Iudicum, ubi dicit liber IIII, et titulus secundus, scientia nonadecima: "ut qui filios non relinquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit, habeat potestatem"(d). Pro lex Godorum, sicut dicit in testamento priorem, et pro testamento priorem facio uobis inde quod uoluero. Habeatis et possideatis, iuri quieto temporibus seculorum. Et si uenerit de fratribus de Laurbano ad habitandum, habeant uobiscum regulam, sicut lex canonica docet. Siquis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo, tam humilior quam inferior, siue ex genere nostro uel ex genere de testatoriis de Leza et de Anta, qui hoc factum nostrum, quod pro anima nostra remedium procurauimus ex uoto proprio, uel in modice conuellere uel usurpare, temerarie uel leuiter, conauerit, quisquis ille fuerit, exeat ad finis, anathema marenata multatus, ab omni ecclesia catholica seiunctus, a corpore et sanguine Redemptoris separatus, in conspectu Dei et apostolorum siue et omnium martirum excommunicatus, ita ut partem in prima resurrectione non habeat sed, cum Iuda Domini proditore, heredes effectus, baratri pena iugiter permaneat mancipatus et, presenti euo, amborum carens lucerne frontibus, lumine sic priuatus, et quantum inde usurpare uoluerit, septuplum componat pro seueritatis iuditio; et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptio. Nodum die quod erit XI.o Kalendas Octobris Era LXXX.a III.a super millesima. Tudeildus abba, una cum fratribus nostris acisterium Vaccariza hoc pie uotum humilitatis nostre in hac serie testamenti donibus sanctorum, manus nostras confirmamus † †.
Qui presentes fuerunt: Gundisaluus Raupariz maiorinus regis domni Fernandi qui pro iussione ipse abba asignaui et confirmaui ipso acisterio cum cunctis aiectionibus suis et post parte ipse Randulfus presbiter et de ipsos nominatos qui in hoc testamento resonant manu mea † confirmo.
Ansemundus confrater quos uidi manu [mea] conf., — Sandinus presbiter quos uidi manu mea conf., — Gomez abbas quos uidi manu mea conf., — Auriol confrater manu mea conf., — Suarius presbiter manu mea conf., — Sindinus Menindiz manu mea conf., — Falifa presbiter quos uidi manu mea conf., — Dulcidius frater manu mea conf., — Sauarigus frater manu mea conf., — Ranosindus frater manu mea conf., — Halaf manu mea conf., — Gundisaluus Godiniz manu mea conf., — Froila Fredenandiz manu mea conf., — Cidi Dauid manu mea conf., — Sisualdus manu mea conf., — Ranimirus presbiter manu mea conf., — Godesteo Citelliz manu mea conf., — Nantildus manu mea conf., — Vniscus prolis Sisnandi manu mea conf., — Doretea filia Gundisalui manu mea conf., — Odorius Sisnandiz manu mea conf., — Menindus Gundisalui manu mea conf., — Odorius Louesindiz manu mea conf., — Oseredus Pelaiz manu mea conf., — Oseuius Beraci manu mea conf., — Petrus Fernandiz manu mea conf., — Didacus Truitesindiz manu [mea] conf., — Arias Iben Arias manu mea conf., — Pelagius Emilazi manu mea conf., — Froia Phalaf manu mea conf.
Ibazinus quos uidi, — Adefonsus presbiter quos uidi, — Sizila presbiter quos uidi, — Viarigus presbiter quos uidi, — Ranemirus presbiter quos uidi, — Zuleima presbiter quos uidi, — Iulianus ts., — Trastimirus ts., — Tetom ts., — Andulfus presbiter quos uidi, — Aluitus Sindiniz presbiter conf., — Vermudus presbiter quos uidi, — Arulfus Diaz quos uidi, — Truitesindus ts., — Sendinus ts., — Aluitus ts., — Didacus ts., — alius Aluitus ts., — Argemundus ts., — Menindus ts., — Songemirus ts., — Vizoi ts., — Vimara ts., — Tudemirus ts., — Atam ts., — Gresulfus ts., — Randus ts.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde ad. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (c) 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi". — (d) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: "Vt, qui filios non reliquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestatem".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.