Testamentum de Leza

Cartulário:

Nº Documento: 
0147
Fólio: 
74v-77r
Data do documento
Ano: 
1027
Mês: 
12
Dia: 
4
Nota: 

1027-1037. A Era deste documento está expressa de maneira extravagante: Era decies centena quinquies dena I.ª inquoante secunda (Era 1051 a começar a de 1052 — anos de 1013 para 1014). Está errada pelos motivos seguintes: 1) Tudeíldo só começou a ser abade de Vacariça no fim de Janeiro de 1018 (docs. 120, 129 e 161); 2) os confirmantes do documento, conde Mendo Nunes (omisso em A) e Bermudo III, só governaram, respectivamente, de 1020 a 1037 e de 1027 a 1037. A data crítica está, portanto, compreendida entre 1027 e 1037.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 10, or. vis. cal.

Clericus huius eonis in casu uita degentibusque diuersis subiacet casibus ut diuturnior sit pro quo agit psalmista: "quum mille anni ante oculos tuos sicut dies una"(a) et si breuior ut Iob loquitur: "dies mei uelocius transierunt quam atexente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe"(b): et alibi et "unus exitus ad uitam omnibus et unus egressus"(c) nisi quod creditur omni extrema felicior ac uisita incomodi duceretur deterior et si peccati obnoxius ultima calcaneo augmentum non porrigat que antea se momordi minime senserat. Denique ego indignaque Christi ancilla Vnisco una cum filiis meis Oseredus prolis Truitesendi antequam obtutibus diem ultimum pauescentes et ora extrema sensus ad nos pristino reuersus recolens in corde nostro quia confitendi latronem in se credenti in patibulo uicinam non presciens mortem dignatus est conferre uitam eternam nobis hanc non denegare quod plurimis condonare idem dum ista agerentur ut instituta docet patrum et dogma pedagogorum in Domino precedentium nichil esse religionis in stipite sub manu abbatis uel abbatisse dicens tramitem inuenimus salutare consilium communem axem rerum nostrarum ut de paupertatis nostre elegere debemus acisterium in uilla nuncupata Leza qui iam olim in die rebus norma deducit cum sibi modico commisso congregationi sicut et ita acta sunt dum ad eandem cenobio perueniremus deseruientibus nobis uillas uel u[i]llis uel omnem rem nostram elegi fieri testamentum ut dictum est omnem possessionem fundorum prediorum opidorum, auri, argenti, pallei, superlectiles, sirgo, uestibus preciosis saltim ut quantum in uita nostra possidentes fuimus uel iuris nostri tenere potuimus. Et quia sterelis absque liberis remansimus maluimus omnia dare monasteriis, captiuis, peregrinis, orfanis et uiduis uel diuersis casibus occcupatis ad ipsum acisterium iam nuncupatum Leza relinquimus et hec suprascriptio ut quicquid pro animarum nostrarum remedio facere quiuerint uoluerint conauerint sicut illis a Deo et nobis fas adtributa et potestas concessa nulli alio ex prosapie nostre linea suprestitem relinquens nisi ut suprataxatum est monasteria seruorum uel ancillarum Dei incole siue eiuonis misserimus. Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis Sanctis Saluatoris cum Virgo inclita semper genitrix apostolorum martirum pontificum et uirginum confessorum corumue dispares et locis diuersis ac misteriis aule sunt nuncupate quorumue hic discribere prolixior conuenit adiungere omnia sanctorum martirum que Dei curie celestis sublimatus roseo cruore perfusos ad officium predicationis electus uirginitatis ecclesie coronatus confessionis floribus adornatus et sic que inercia erga mens hic singillatim scribere nequiuimus iam fragmea paradisi locum beatitudinis a dextri ordinis tenere confidimus. Ego Christi ancilla Vnisco et ilius meus seruus seruorum Dei Oseredus prolis Tructesindi cum peccatorum mole depressos in spe fiduciaque sanctorum non usquequaque disperatione deicimur qui etiam reatum nostrum criminis sepe pauescimus ut per uos sancti martires reconciliari mereamur communem Dominum et sanctorum hominum cetum fida supplicatione deposcimus et ideo deuocioni nostre extitit ut ex uoto proprio obolendis delictis parentum nostrorum nostrisque delictis sine discriminibus honorem celsitudinis nostre concedimus ad ipsum locum sanctum qui est sita in ipsa uilla suprataxata Leza subtus alpe monte Custodias territorio Portugalensi ipsa uilla iam prefata Leza cum cunctis aiacentiis suis et prestationibus suis secundum illam obtinuit pater noster Tructesindus et ego Vnisco cum filio meo Oseredo de longo in arrogio maior de Maniulfo de Adaulfo de hereditatibus de Domno Azorio et de suo iermano Gundisaluo medietate ab integro uilla de Agilanes ab integro cum sua uarzena(d) leua se ipsa uarzena de arrogio qui discurrit sub casa de Lallina et plega de longo usque in arrogio qui discurrit de Maniulfo de suo uilar et illa alia uarzena que se leuat de illo alio arrogio maiore de Maniulfo et ferit in ponte petrina de Leza et de illa alia parte iuxta monasterium leua se de illo monasterio et ferit de longo in arrogio qui discurrit de casal de Adaulfi de hereditatibus de Donno Azario et de suo iermano Gundesaluo medietatem uobis integro et de uilla Gontemiri IIII integra super suis terminis secundum illam obtinuit [auia] nostra Trastalo hereditates que iacent in Patrocello et in Salgarios tam de auole[n]go quam etiam in nostras cartas resonat et de uilla Recaredi medietate integra et de illa alia media II.as octauas I.a de Recemondo et alia de Argeuito hereditate de Mala ibi in ipsa uilla item in ipsa uilla hereditas que fuit de domno Vilifonso ab integro [h]ereditas de Ermosindo ab integro de hereditate de Romano V.a integra; de hereditate de Fragiolfo V.a integra; de uilla Queiranos he[re]ditate que hic habuit frater Sauarigo conparata. Sicque etiam concedimus ad ipsum monasterium Sancti Saluatoris accisterium prenominatum Vermudi et reliquias loci eius uocabulo Sancti Romani et cum eis sic concedimus ipsum locum quomodo omnem debitum eius intus que forsitam et iacenciis quam etiam et nos ganauimus sub auxilio Dei et nomina aiacentiis eius nos exquerere debemus id sunt de uilla Vilifonsi sicut illam obtinuit uir meus Truitesendo et ego cum filio Oseredo uilla Flamulini quomodo diuidet cum Morlluanos de uilla Mundini de medietate V.a de illa alia media decimam per suos terminos et cunctis aprestationibus suis et in ipsa uilla iam prefata Vermudi hereditatem de Sauarigo et de sua muliere Gederili hereditate de sua iermana Ausinda et de hereditate de Cordoues et de suo filio Quella V.a et de hereditate de Ordonio Teodemiriz V.a et alias hereditates quasi in nostras cartas et in nostros inuentarios resonant quamobrem damus et donamus uel quod testamus huic loco sancto uilla de Alduari cum aiacentiis suis ecclesia uocabulo Sancti Martini que fuit de fratre Aalon hereditate de Astrulfo he[re]ditate de frater Prona hereditate de Martino hereditate de domna Godo hereditate de Megito incommuniationes de Gundisaluo Munionis illa ratione de Vimara Ermiariz et alias hereditates pro ipsa uilla que resonat in nostras cartas et in nostros inuentarios et uilla de magistro Michaele in Lauridello hereditate que fuit de domna Tarasia XX.a in Villa Plana X.a de ipsa uilla per suis terminis que fuit de ipsa domina de uilla Piniario medietatem integram et in Vilar in Castello de illa parte Durio Vilar de Vicoi quantum inde pro pro precio nostro tenemus per scripturas firmitatis de ipsos uillares in uilla Sunillanes de he[re]ditate de Sunilla Candeirdiz medietatem integram et de illa alia medietate illum pumar quem nobis dederunt super suos filios sicut in nostro pacto resonat et nostram racionem in Mitoncelli cum alia hereditate pro ipsa uilla que in nostras scripturas confirmatas sunt et de uilla Mannualdi hereditate de Crastemiro damus terras et pumares ab integro hereditate de Teadila medietate ab integro exceptis suas casas quomodo aquam uertent uilla de Pausatella quomodo illam obtinuit auia nostra Vistregia cum uiro suo Galindo Gundisaluiz hereditate de Petrauzus que fuit de Trastemiro et alia hereditate de Leuegodo cum suo casale et suos plantatus in omnes has uillas quantum in nostras firmitates resonat et duas partes de ecclesia uocabulo Sancti Inatis uilla de Cornatu cum sua ecclesia uocabulo Sancti Mametis cum omnibus aiectionibus suis de hereditate de Vimara et de Pecenna medietatem integram de hereditate de Gauino presbitero ab integro tam de parentela quam etiam de comparadela VIII.a que fuit de magistro Oliti per tota uilla et alia VIIII que fuit de nostra auia domna Gontilli hereditatem de Naucisti ab integro hereditatem quam nobis incartauit Sontrili uilla de Lillia et suas aquas et suo molino et ad casam de Tauran illa uarzena media et III.a de illo casal cum illa casa integra et in ipsas uillas quantum comparauimus et in nostras cartas et inuentarios resonat et in Refugios Villa Bona cum aiectionibus suis uilla de Osonio uille Ofreiso et de Brandila cum suis aquis et suis molinis VIII.a de uilla de Maurentani cum IIII.a de illas ecclesias Sancti Iacobi et Sancti Pelagii cum suas casas et suos dextros et pumares ipsas uillas iam suprataxatas. Demus atque concedimus eas ad ipsius monasterii cum cunctis prestationibus suis adicimus ad eos locos sanctos uel ad ipsos monasterios libros ecclesiasticos per ordinem obtimum signum ex metallo fabricatos, cruces et capsas, calices et patenas, uestimentum sacerdotale cum diaconibus uel omnem rem nostram sicut supradiximus quantum in uita nostra possidentes fuimus aurum, argentum, pallei, superlectiles, sirgo uestibus preciosis, equus, mulus, equas, boues, uaccas, peccora minuta uel premiscua et quantum adhuc cum Dei adiutorio augmentare potuerimus in uita nostra post parte ipsius monasterii sit traditum atque concessum ut ad seruorum uel ancillarum Dei aduenam pupillum, pauperem, hospitem et peregrinum uel qui ibi in uita sancta perseuerauerint habeant et possideant sicut nos docet lex et propheta: "Vouete et reddite Domino Deo uero"(e) et iterum: "quod de manu tua accepimus dedimus tibi quia peregrini et hospites sumus super terram"(f) quia dicit in Libro Iudicum ubi dicitur liber quartus et secundus talis sententia nona decima: "ut qui filios non reliquerit faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestem. Omnis ingentus atque femina siue nobilis seu inferior qui filios uel nepotes aut pronepotes non reliquerint faciendi de rebus suis quicquid uoluerint indubitanter licentiam habebit nec aliis quibuslibet proximis ex superiori et uel ex transuerso ueg uenientibus poterint ordinatio eius in quocumque conuelli quia recta linea decurrens non habet originem que cum successione nature hereditate possit accipere. Ex in testamento autem iuxta leguum ordine debitam sibi hereditatem potuerint iure successione"(h). Denique confirmatum est hoc dum uita uixit filius meus et post eius obitum ego Vnisco concedo uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris et ad monasterium Vaccariza uocabulo Sancti Saluatoris et Sancti Vincentii uel sociorum eius ut habeant et possideant ad deseruiendum ad ipsum locum sanctum uel cuius iure uos illam relinquere uolueritis habeat et possideat iuri quieto temporibus seculorum eatenus ut in uita nostra sit nobis in nostro stipendio hospitum peregrinorum uel pauperum. Post obitum nostrum dum compleuerimus diem ultimum per hunc te carnis officium sit post parte ipsius cenouius traditus atque concessus ut sit illis seruorum ancillarum Dei in toleratione et nobis tote Domino Redemptori digna remuneratione. Siquis tamen aliquis homo ita humilior quam inferior seu ex generis nostri hunc factum nostrum quo pro animabus nostris remedium facere procurauimus ex uoto proprio uel in modice conuellere uel usurpare uel leuiter conauerit et quisquis ille fuerit extra ad finis sit anathema marenata multatus ab omni ecclesia catholica seiunctus ad corpus et sanguis Redemptoris separatus in conspectu Dei et apostolorum siue agmina martirum excommunicatus ita ut partem in resurrectione prima non habeat sed cum Iuda Domini proditore heredes effectus baratri pena iugiter permaneat mancipatus et presenti tuo amborum carens in carne frontibus lumine sit priuatus et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat pro seueritatis iudicio et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptio. Nodum die quod erit II.e Nonas Decembris Era decies centena quinquies dena I.a inquoante secunda. Onisco et p[r]olis meus Oseredus hoc pie uotum humilitatis nostre in hac serie testamenti donibus seculorum manus n[ost]ras confirmamus et roboramus † †. Emena prolis Oseredo et Domne in hac serie testamenti pro me et pro posteritate et progenie mea quod fieri elegi manu mea confirmo †. F[r]oi[l]a prolis Oseredo et coniugia mea Adosinda in hac serie testamenti pro me et pro posteritate et progenie mea quod fieri elegimus manus nostras conf. †. Gundisaluus Trastimiro manu mea conf.
Oueco Oorigiz manu mea confirmo †, — Truitesindus Berazi manu mea conf., — Pelagius Louesindiz manu mea conf., — Ero Suariz manu mea confirmo †, — Onorigo Ouequiz manu mea conf., — Vermudus Teotoniz manu mea conf., — Raupario Iermias maiorinus manu [mea] conf., — Didacus Truitesendiz manu mea conf., — Truitesindus Munionis manu mea conf., — Telus Eriz manu mea conf., — comes Menendus Nuniz manu mea conf., — Garsia Munionis manu mea conf., — Suarius Galindiz manu mea conf., — Gomece Echegaz manu mea conf., — commes Pelagius Munionis conf., — commes Munio Adefonsi conf., — commes Guterre Adefonsi conf., — commes Velascus Almeluz conf., — Fafila Petri manu mea conf., — Eita Fortuniz iudex manu mea conf., — Fernandus Nuniz manu mea conf., — Pelagius Gomez manu mea conf., — Vermudus rex prolis Adefonsi principis hoc testamentum manu mea conf.

Aparato: 

(a) Psal. 89, 4: "Quum mille anni ante occulos tuos sicut dies una". — (b) Iob. 7, 6: "Dies mei uelocius transierunt quam atexente tela succinditur et consumpti sunt absque ulla spe". — (c) Sap. 7, 6: "Vnus exitus ad uitam omnibus et unus egressus". — (d) Palavra emendada de Vazzena. — (e) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (f) 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi". — (g) Sílaba isolada, cortando o sentido. — (h) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: "Vt, qui filios non reliquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestatem. Omnis ingenuus atque femina, siue nobilis seu inferior, qui filios uel nepotes aut pronepotes non reliquerit, faciendi de rebus suis quidquid uoluerit indubitanter licentiam habebit; nec aliis quibuslibet proximis, ex superiori et uel ex transuerso uenientibus, poterit ordinatio eius in quocumque conuelli; quia recta linea decurrens non habet originem, que cum succesione nature hereditatem possit accipere. Ex intestato autem iuxta legum ordinem debitam sibi hereditare poterunt iure successionem".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.