Carta pacti de Leza cum Vaccariza

Cartulário:

Nº Documento: 
0137
Fólio: 
69r-70v
Data do documento
Ano: 
1045
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 148 (= Cópia C).

(a) Domnis inuictissimis ac triumphatoribus sanctisque martiribus, Sancti Saluatoris, cum Virgine inclita semper Genitrice, apostolorum, martirum, pontificum, uirginum, confessorum, quorumue dispares et locis diuersis cimiteriis aule sunt nunccupate, quorumue hic discribere nequiuimus prolixior conuenit adiungere omnia sanctorum martirum quid ei curie celestis, sublimatus roseo cruore perfusus, ad officium predicationis elatus, uirginitatis glorie coronatus, confessorum froribus adornatus et sicque merciam egra mens, hic sigillatim scribe nequiuimus, iam in fracmea paradisi locum beatitudinis, a dextri ordinis tenere confidimus. Ego, Tudegildus abba, una cum consensu fratrum meorum de accisterio Vaccariza, cum peccatorum mole depressos, in spe fiduciaque sanctorum non usquequaque deicimur, quem etiam factum nostrum criminis sepe pauescimus ut, per uos, sancti martires, reconciliari mereamur communem Dominum ac sanctorum omnium cetum, fida supplicatione deposcimus. Et ideo, deuotioni nostre extitit ut, ex uoto proprio abolendis delictis parentum nostrorum, nostris quidem litisendis criminis sepe pauescimus, ob honorem celsitudinis uestre, concedimus ad istos nominatos Petrus frater electus presbiter et Randulfus presbiter et Tudeulfus abbas et Arias presbiter Lucidum, et quantuscumque in meum pactum roborauerint; et post obitum meum, elegimus in patrono iste Randulfus presbiter inquit bonus fuerit et in uita sancta perseuerauerit, in suo iure impendat arbitrio; et omnia quanta in testamento priore resonat uel deseruiat siue istum accisterium Leza, cum aiectionibus suis, siue quod, agimus et quod cum Dei adiutorio, augmentare potuerimus usque ad obitum nostrum, omnem nostram rem uobis concedimus; et ibi elegimus in post obitum ipsius Ra[n]dulfi elegimus electus in patrono, si bonus fuerit et in uita sancta perseuerauerit, in suo arbitrio deseruiat, et pro consensu de abbate et de fratribus de Vaccariza. Concedimus uobis ipsum accisterium Leza, cum cunctis aiectionibus suis et prestationibus, sicut ad nos domna Vnisco et domnus Oseredus pro testamento nobis concesserunt, et sicut testamento priore resonat. Et ibi adicimus arcisterium Antea, uocabulo Sancti Saluatoris et Sancti Martini episcopi et comitum eorum, cum omnibus aiectionibus et prestationibus nostris, et uilla de Pausata que in nostra scriptura resonat; et de uilla de Custodiis medietatem integram et decimam, sicut nobis illa concessit domna Grastina, et Foze de Leza nostras salinas quas ganauimus et comparauimus, et in nostras scripturas resonat. Concedimus uobis omnem rem nostram, sicut sursum taxatum est; post partem uestram sit graditum atque concessum, ut ad seruorum uel ancillarum Dei, aduenam, pupillum, hospitem et peregrinis, uel ibi in uita sancta perseuerauerint, habeant et possideant, sicut nos docet et lex et propheta: "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(b); et iterum: "Quod de manu tua accepimus, dedimus tibi, quia peregrini et hospites sumus super terram"(c), quia dicitur in Libro Iudicum, ubi dicitur, in libro quarto et titulo secundo, sentencia nona X.a: "ut qui filium non relinquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerint, habeant potestatem"(d). Pre lex Godorum, sicut dicit in testamento prior et pro testamento priorem, facio uobis inde quod uoluero. Habeatis et possideatis, iuri quieto temporibus seculorum. Et si euenerit de fratribus de Laurbano ad habitandum, habeant uosbiscum regulam, sicut lex canonica docet. Siquis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo, tam humilior quam inferior, seu ex genere nostro uel ex genere de testatatoribus de Leza et de Anta, qui hunc factum nostrum, quod pro anima nostra remedium procurauimus ex uota proprio, uel modice conuellere uel usurpare, temerarie uel leuiter, conauerit, quisquis ille fuerit, exter ad finis, sit anathema marenata multas, ab omni ecclesia catholica sediunctus, ad corpus et sanguinem Redemptoris separatus, Dei et apostolorum siue agmina martirum excommunicatus, ita ut partem in prima resurrectione non habeant sed, Iuda Domini proditorem, heredes effectus, baratri penam iugiter permaneat mancipatus et, presenti euo, amborum carens lucerne frontibus sit separatus, et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat, per seueritatis iudicium; et hec firma perpetim permaneant testamenti scripta. Nodum die quod erit XI.o Kalendas Octobris Era M.a LXXX.a III.a. Tudegildus, abbas, unna cum fratribus nostris accisterium Vaccariza, hunc pie uotum humilitatis nostre in hunc seriem testamenti donibus sanctorum, manus nostras confirmauimus et roborauimus †.
Qui presentes fuerunt: Froila Bhalaf conf., — Loacino quos uidi, — Alfonsus presbiter quos uidi, — Sisila presbiter quos uidi, — Ranemirus presbiter quos uidi, — Zuleima presbiter quos uidi, — Ansemundus presbiter quos uidi, — Randulfus presbiter quos uidi, — Dolquite quos uidi, — Sendinus Sesnandiz quos uidi, — Tructesindus quos uidi, — Argemondo ts., — Didacus ts., — Songemiro ts., — Atam ts., — Todemiro ts., — Trastemiro ts., — Aluitus ts., — alius Aluitus ts., — Oseuio Beraci manu mea conf., — Petrus Fernandiz manu mea conf., — Gomeze abbas quos adnuntiaui et manu mea conf., — Auriol frater manu mea conf., — Suarius presbiter manu mea conf., — Sendinus Menendiz manu mea conf., — Sauarigus frater manu mea conf., — Gundesaluus Gudiniz manu mea conf., — Alafelle manu mea confirmo, — Gutierre Truitesindiz manu mea conf., — Froila Fredenandiz manu mea conf., — Cidi Dauid manu mea conf., — Sisualdus presbiter manu mea conf., — Nantildus manu mea conf., — Godesteo Cideliz manu mea conf., — Vniscus prolis Sesnandi manu mea conf., — Doroga filia Gundisalui manu mea conf., — Menendus Gundisalui manu mea conf., — Odorius Sesnandiz manu mea conf., — Odorius Illouesendiz manu mea conf., — Oseredus Paaiz manu mea conf., — Didacus Truitesindiz manu mea conf., — Arias Benarias manu mea confirmo, — Pelagius Omiluci manu mea conf.
Gundisaluus Rauparici maiorinus regis domni Fernandi qui pro iussione ipsius abbatis assignaui et confirmaui ipso acisterio cum cunctis aiectionibus suis post parte ipsius Ra[n]dulfi presbiteri.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde de. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (c) 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi". — (d) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: "Vt, qui filios non reliquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestatem".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.