Testamentum de ecclesiis scilicet de Petroso et Maniozi et Scapaes et uilla Cidi ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0136
Fólio: 
68r-69r
Data do documento
Ano: 
1053
Mês: 
1
Dia: 
20
Nota: 

(?). O documento está datado da Era de 1041 (ano de 1003), mas esta data é impossível, dado que se refere ao reinado de Fernando Magno — regnante domno Fernando rege — que se situa entre 1037 e 1065. Acresce que, até 1047, Alvito era prepositus e não abade da Vacariça (cfr. docs. 130 e 132).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In eologita Christe Trininitas benedicta uiuideque et priscarum erenicarum que Pater et Filio et Filius in Patre premiscue etenim ex ambobus Spiritus Sanctus prodiens infinita nunquam diuise sed semper unite cuius est uera Trinitas et inextimabilis bonitas eterna et uera caritas multis e modis inennarrabilis bonis uiuens et potens in tempore seculum neque finiendis seculis amen. Illuminator atque sanctorum omnium reparator Christe Emanuel qui dixisti de tenebris lumen splendescere ad illuminationem scientie claritatis tue et qui post cuncta eximio tempore paras opera atque pollicitum esse dixisti seruum aut ancillam uel Domini parare. Ego Domine ancilla tua Godo prolis Suario et Gontina quod in hoc recolens et in corde meo considerans ego Domine ancilla tua Godo placuit michi sub tuo et in tuo amore Christe et timore ut de omne re mea uel de hereditate mea in domo Domini offerre pro remedio anime mee tam etiam et me ipso qui pollicito implebo Domino Deo uotum. Ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti apostolis almis uirginibus sacris Sancti Martini episcopi et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et quorum inter eos principatum tenent Sancti Vincenti leuite cum esse dignoscitur in acisterio Vacariza subtus alpe Buzaco secus amis Mondeco territorio Montis Maioris adicimus ibidem Domine ad ipsius sacrosanctum et uenerabilem templum qui sunt pro uelamine seruorum uel ancillarum Deo de seruitio medicamenta de ecclesia que sita est in uillas prenominatas hic sunt: Pedroso et Maniozi et Scapanes et uilla Cidi sicut illas gauani cum uiro meo domno Pelagio pro digno meo precio et per cartas firmissimas siue et quantas cum ille ganauerit inter Dorio et Vauga exceptis de uilla Paramio usque in Mazaneda que saco inde fora de testamento. Damus atque conccedimus in ipsas uillas quas iam supranominauimus illam meam medietatem ad integrum per ubi illas potueritis inuenire ut teneat illias in mea uita. Et si migrauero de hoc mundo et leisar filium de utero meo super terra deseruiat ad partem monasterii tercia de meas hereditates que desursum sonat et illas duas partes obiurque illas meus filius si habuero et si filium de utero meo non leisiar super terram post obitum meum deseruiant totas meas hereditates quas iam supranominauimus post parte [a]cisterio Vaccariza et de abbate et monachis et fratribus qui ibidem perseuerantes fuerint in uita monastica et habent ipsas uillas iacentiam inter Dorium et Vauga subtus ciuitas Sancta Maria territorio Portugal. Damus uobis Aluito abbati et omni congregationi cenobii Vaccarice inde post obitum meum medietatem de hereditatibus quas gauani cum uiro meo domno Pelagio sicut iam superius nominauimus ut desesuiant ad partem monasterii et post partem abbatibus aut monachis aut fratribus qui in uita sancta perseuauerint propter remedium anime mee et de uiro meo per ubi illas potueritis inuenire cum aprestationibus suis uel quicquid ibidem ad prestitum hominis est. Damus atque concedimus ad ipsum locum Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite et abbati et monachis et fratribus qui fuerint habitantes in acisterio Vaccariza ut post obitum meum obiurquetis qui in testamento inueneritis et omnes indigeni adueni pupilli et pauperes, orfani qui hereditates non habent habeant et possideant ita unum moneo ut nemo presumere in alia parte transffere uindere et donare sed in hoc loco predicto seruire et ita eos tamen discusse firmiter state ut in illorum hereditans fiant potestatem. Et siquis aliquis homo ex proprinquis nostris iermanis sobrinis progenie nostre qui ad hunc factum nostrum irrumpere uoluerint uel uenire temptauerint ueniat super eos ira Dei et rumpheam celestem et uorax inferni baratri et insuper tunc infera pariet ipso qui contenderit duplato et a iudice qui illam terram imperauerit aliud tantum. Facte sunt series testamenti nodum die quod erit XIII.o Kalendas Februarii in Era X.v.a I.a post millesima regnante domno Fernando rege. Ego Godo prolis Suarii et Gontine in hoc testamentum manum meam confirmo †.
Qui uiderunt et confirmauerunt: Egas ts., — Dono ts., — Gunsaluus ts., — Gendus ts., — Cidi ts., — Oseredo Notarii conf., — Gunsaluus ts., — Dosterigo ts., — Romanus presbiter ts., — Gunsaluus Venegas conf., — Pelagius Gunsaluiz conf., — Todesindus Dauiz conf., — Osoredo Sabidiz conf., — Fernandus Aluitiz conf., — Pelagius Olidici conf., — Arias presbiter conf., — Eita Sindiniz conf.
Dauid notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas coeva, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.