Testamentum de Saa quod Gaindus et eius uxor testati sunt Colimbrie sedi

Cartulário:

Nº Documento: 
0112
Fólio: 
53v-54r
Data do documento
Ano: 
1146
Mês: 
11
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 45, or. car.

In Dei nomine quoniam antiquitus ratum est auctoritate sanctorum canonum ius cuiuslibet mortali uita comite de prediis suis hereditatibus atque possessionibus ecclesias Dei per testamentum ditare. Iccirco ego Gaindus et uxor mea Susanna Saluadoriz sana mente et prona uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et clericis ibidem commorantibus de hereditate quam habemus in loco qui dicitur Saa uidelicet tercia pars unius casalis qui fuit de Menendo Eichigaz et quinta pars alii casalis qui fuit de domno Senteiro. Hanc cartam testamenti damus et concedimus uobis supranominatas partes ipsorum casalium cum ingressu et regressu cum montibus et uallibus cum fontibus et pascuis cum uineis et pomeriis per ubi easdem partes potueritis inuenire cum suis terminis antiquis pro remedio animarum nostrarum et regine domne Tarasie de qua comparaui supranominatam hereditatem pro uno caballo apreciato in CXXX.a bracchales et propter bonum seruicium quod illi feci. Concedimus ipsas prefatas hereditates supranominate ecclesie et canonicis eius post obitum nostrum nullo herede succedente ut precibus sanctorum quorum ibi reliquie continentur adiuti quod nostris meritis nequimus ualeamus adipisci. Si autem aliquis de filiis nostris seu propinquis uel extraneis cuiuscumque dignitatis uel persone contra hanc cartam testamenti insurgere presumpserit uel prefatorum casalium partes a supranominata ecclesia alienare temptauerit non sit ei licitum ullo modo sed pro sola temptatione quantum auferre uoluerit in quadruplum eidem ecclesie restituat de suis propriis facultatibus et insuper sit maledictus et digno anathemate constrictus atque a liminibus Sancte Ecclesie sequestratus et cum Iuda traditore ceterisque diaboli membris habeat participium nisi resipuerit et ad satisfationem uenerit. Facta carta testamenti XVII.o Kalendas Decembris Sub Era M. C.a LXXX.a IIII.a. Ego supranominatus Gaindus qui hoc testamentum iussi facere coram idoneis testibus roborauimus atque confirmauimus et hoc signum fecimus † †.
Qui presentes fuerunt: Petrus Dominici ts., — Pelagius Lucifer ts., — Dominicus Anaie ts., — Martinus Parauentre ts., — Arias Ihoannes ts., — Martinus Sporarius ts., — Gunsaluus Arnaldiz ts., — Petrus presbiter Ihoannes adfuit, — Tellus presbiter adfuit, — Pelagius presbiter Pataino adfuit, — Ihoannes presbiter Petriz adfuit, — Petrus Arias presbiter adfuit, — Dominicus diaconus adfuit, — Senior subdiaconus adfuit.
Ihoannes diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.